'insuetis' in Ranae regem petunt

Salutes vobis, amici!!

Versus fabulae hii sunt:

Cum tristem servitutem flerent Attici,
non quia crudelis ille, sed quoniam grave
omne > insuetis > onus, et coepissent queri,
Aesopus talem tum fabellam rettulit.

Mihi videtur artem grammaticam nominativum casum petere, id est, “insueti”. Licentiane poetica Phaedrus ‘insuetis’ ponit?

Curate ut valeatis,
Fonseca

Minime, o Fonseca. Phaedrus enim hoc significavit: omne onus hominibus insuetis grave est.

Vale!