Here is my translation of an essay I received via email. I translated it as an exercise. What do you think? Any glaring errors?
Hac luce anno 1942 periti hominibus, qui incepto “Manhattan? operam dabant apud studiorium Universitatem Sicagensem, primum produxerunt reactionem atomorum fissione. Dux experimenti erat advena praeclarus ex Italia (nisi fallor) nomine Enricus Fermi, qui prius palmam Nobelianam adeptus erat ob repertum principiorum fissionis. Magister Fermi intellegebat quod si atomus scinderetur neutrone, atomus emitteret plus neutronum capacum scindendi alios atomos ita ut reactio in forma cadenae produceretur. Ad hanc theoriam probandam super campum athleticum veterem, ille et ejus adjutores construxerunt reactorium ex lateribus uranii quibus additi sunt alii lateres ex graphita factos qui tardarent neutrones. Turma parvula scientiarum peritorum usus sunt ferulis ex cadmio factis quibus reactio cunctaretur donec omnia parata essent. Experimento incipiente, par peritorum juvenum stabant super speciem constrati imminentis reactorio. Qui manibus gerebant situlas plenas cadmii liquidi ad infundendum supra reactorium si periculum esset ut reactio fieret instabilis.
Reactio inceptus est mane prope decimam horam. Ferulis remotis ut uranii neutrones inciperent atomos scindere, non poterant animadverte quid accideret in reactorio nisi cum instrumentis adhibitis ad radiationes detectandas. Haec adhibita sunt ad mitiendum numerum neutronum qui apud celam reactorii emitterentur. Instrumenta incipiebant emittere parvulos sonos similes grillo cantanti. Illi soni indicabant multos neutrones emittere. Soni augescebant et pulsabant rapidius donec, secundum testes, factus est magnus clamor. Tandem Enricus Fermi reactionem massam criticalem assecutam esse pronuntiavit. Ferulis rurus insertis ut reactio desisteret, testes participesque plauderunt at nemo ovavit. Victoria supra naturam celebrata est vino infuso in poculis e papyro factis at nulla facta est propinatio.