Grex Latinus Didacopolitanus

Conventiculum Octōbre

Adfuimus trēs gladiātōrēs ad conventiculum, legentēs usque ad Nep. Lys. 4. Uxor autem mea Grātia imāginēs fēcit, in quibus et fīlium meum Philippum vidētis. Sponte quidem Rōmānō mōre salūtat, ego autem nōn docuit.














Conventiculum in centrō urbis

Hodiē iter fēcimus in centrum urbis ut convenīrent in aedificiō ubi Gabriēl habitat. Illīc, spectāta ā summō urbe, Nepōtem lēgimus usque ad Nep. Alc. 4. Grātiās Gabriēlī agimus ob hospitālitātem! Proximō autem mēnsē, conventiculum fīet in campō Ūniversitātis Californiae. Audīvimus enim nōnnūllōs Jūdiciolae nostrae discipulōs Latīnē loquī cupere.

Conventiculum Decembre


Ecce, amīcī, imāgō conventiculī hesternī in campō Ūniversitātis Californiae habitī. Etsī discipulī abfuērunt, jūcundē lēgimus usque ad Nep. Alc. 6. Fēlīcem Chrīstī Nātīvitātem!

Imāginēs conventiculī hesternī

Heri in bibliothēcā centrālī congressī, nōs trēs lēgimus usque ad Nep. Alc. 8. Deinde librōs antīquōs ibi collēctōs īnspeximus. Nōnnūllī ipsōrum Latīnē scrīptī sunt. Ibīdem taberna librōrum parvī pretiī invenītur. Ad proximum conventiculum!


Nōs trēs


Psalmus XLII


Evangelium Arābicē et Latīnē


Conventiculum dē Alcibiade




Convenīmus diē Sāturnī in hortō rosārum trēs gladiātōrēs. Deinde, legimus duo mīra, quae Gabriel nōbīs dederat, tardae Latīnitātis excerpta, prius adjūrātiōnem Graecīs litterīs Latīnē scrīptam, alterum ē Cōnfessiōne S. Patriciī. Tunc memineram dē sitū ubi opera in meliōrem Latīnitātem versa inveniuntur, praesertim Itinerārium Ēgeriae et Getica. Tandem ad Nepōtem conversī ad fīnem dē Alcibiade capitulī tantum virum admīrātī pervēnimus. Futūrō ergō conventiculō vītam Thrasybūlī incipiēmus (Nep. Thr. 1).

Imāgō conventiculī Mārtiī




Hodiē a.d. XVII Kal. Apr. congressī in Agrō Vīsiōnis Montānae sub tentōriō, quattuor gladiātōrēs tōtam Thrasybūlī vītam usque ad Nep. Con. 1 lēgimus. Quae vērō tam mīrābilis fuit quam mors ignōbilis. Imāginem autem ūnam fēcī.

Imāginēs conventiculī

Mittō vōbīs, amīcī, imāginēs conventiculī hodiernī duās. Etsī ob Jōannīs absentiam dolentēs, dē Jūdiciolae gāvīsī sumus reditū. Jam diem proximī conventiculī et locum scīmus. Iterum congregābimur Kalendīs Jūniīs in campō Ūniversitātis ut legāmus Nep. Di. 1

Imāgō conventiculī

Semper mē dēlectat in campō Ūniversitātis Californiae convenīre neque sciō quotiēs jam illīc congregātī sīmus. Magnus autem liber in imāgine tomus prior est illīus Forcellīnī lexicī nūper ā Gabriēle comparātūs. Lēgimus autem usque ad Nep. Di. 5.

Imāgo conventiculī hesternī


Īnspicimus librum dē Tapēte Baiocensī quem Gabriēl sēcum tulit


Heri congressī trēs gladiātōrēs in agrō secus sinum Didacōpolītānum amoenō, lēgimus Nepōtem usque ad Nep. Di. 8. Multa vērō passus Diōn rērum potītus est interfectō iniūstō tyrannō, tālis autem factus est et ipse. Quod nōs hodiernōs dē nātūrā hūmānā aliquid sempiternum docet.

Imāginēs conventiculī hesternī

Heri, prīdiē Kal. Sep., quīnque gladiātōrēs apud lacum Chollam convēnimus. Magnō enim cum gaudiō novum hominem Erīcum in sodālitātem nostram accēpimus.Tōtum autem dē Diōne sermōnem lēgimus. Proptereā hōc mēnsē historiam Īphicratis incipiēmus (Nep. Iph. 1). Ante quam ā conventiculō discēdimus, Gabriēl vestīgia quae videntur cervōrum impressa in calce invēnit. Ad proximum!



Quīnque gladiātōrēs


Vestīgia cervī?

Imāgo conventiculī

Heri, a.d. XIV Kal. Nov., ad lacum Mīrāmarīnum convēnimus trēs gladiātōrēs. Prīmum Gabriēl noster nōbīs epistulam Chrīstophorī Columbī ostendit in quā indolēs mītis Indicōrum patēbat. Deinde, tōtum caput dē Īphicrate lēgimus. Proptereā in futūrō conventiculō incipiēmus vītam Chabriae.

Paucī sed parātī

Imāgo conventiculī

Heri gladiātōrēs in Agrō Vīsiōnis Montānae ad Nepōtem legendum congregātī sunt. Pervēnimus enim usque ad Nep. Tim 3.1 Prīmum autem tuniculae sodālibus datae sunt quae quīntum decimum coetūs nostrī annive anniversārium commemorant. Grātiās iterum agō vōbīs ob quīndecim annōs Latīnitātis vīvae necnōn amīcitiae virentis.

Imāgō conventiculī hodiernī

Hodiē quattuor gladiātōrēs convēnimus ad Nepōtem legendum, laetī ob Hieremīae reditum, dolentēs quia Jūdiciola propter fēlem suum aegrōtum pervenīre nōn potuit. Utinam omnēs adsīmus ad futūrum conventiculum! Lēctiō autem nostra ā Nep. Dat. 5 perget.

Imāgō conventiculī

Nesciō quā dē causā telephōnium meum imāginem omnium nōn pīnxerit, sed tantum Hieremīae nostrī, quī tuniculam acceptam induit. Adfuērunt et Jūdiciola, Gabriēl, Erīcus, ego, dolentēs propter absentiam Jōhannis quī aegrōtat (utinam quam prīmum iterum bene sē habeat). Lēgimus vērō usque ad paenultimum caput (Nep. Dat. 10).

Imāginēs conventiculī


Hodiē quattuor gladiātōrēs in hortō congressī, vītā Datamīs perfectā, mīra Epamīnōndae illīus gesta legere incēpimus (Nep. Ep. 6). Ante fīnem conventiculī gladiātōrēs investīgātōrēs factī sunt ut agnōscerent quid frūctūs ā puerīs super mēnsam positī essent. Respōnsum ōrāculī inter-rētĭāriī fuit: nōn piper, sed Aloē striāta. Ad proximum conventiculum!


Quattuor gladiātōrēs


Quid est hoc?




Num piper?




Aloē striāta

Imāgō conventiculī


Magnō cum gaudiō hodiē in campō Ūniversitātis Californiae convēnimus. Duās epistolās enim accēpimus ūnam ā Jūdiciolā alteram ā Leōne, quibus ipsī nōs certiōrēs facerent sē ad futūra conventicula adfutūrōs. Complēvimus autem vītam Epamīnōndae. Itaque proximō mēnsē incipiēmus vītam Pelopidae (Nep. Pel. 1). Fēlīcem diem Paschae optō vōbīs!

Conventiculī imāgō in thermopōliō

400x300
Grātīas Jōsēphīnae ob imāginem agimus!

Hodiē ibīdem convēnimus ubi in praeteritō conventiculō fuerāmus, nempe in thermopōliō quod in campō Ūniversitātis Californiae exstat. Magnō cum gaudiō Jūdiciolam iterum post aliquot mēnsēs vīdimus. Per quam etiam discipulus nōmine Jōnās nōbīs sē jūnxit. Utinam iterum adsit! Tōtā autem Pelopidae vītā perlēctā, in futūrō conventiculō incipiēmus ā Nep. Ag. 1

Conventiculum Jūnium

Heri quattuor gladiātōrēs ad Lacum Mīrāmarīnum convēnērunt et ibi Nepōtem usque ad Nep. Ag. 5

lēgērunt. Ante autem lēctiōnem Beātus (olim Erīcus) nōbīs revelāvit sē mēnse Jūliō ad duās rūsticātiōnēs adfutūrum esse. Utinam et in urbe nostrā Didacopōlī scholae Latīnitātis vīvae fierent! Forsitan in aliquā ūniversitāte? Dē hōc iterum loquēmur. Notandum autem aliquid dē grammaticā.: Invēnimus enim in vītā Agēsilāī duo ēnūntiāta consecūtīva cum conjūnctīvō perfectō ā praeteritō pendente. Quod Clētus Pavanetto in libellō suō habet:

Imāgō conventiculī

Hodiē quattuor gladiātōrēs convēnimus ad amīcitiam firmandam necnōn ad Nepōtem legendum. In proximō enim conventiculō incipiēmus Nep. Eum. 1. Magnō autem cum gaudiō Leōnem ab Oregōniā reversum nōbīscum Latīnē loquentem audīvimus. Beātus autem, quī ad duōs conventūs dē Latīnitāte vīvā adfuerat, spem nōbīs praebuit habendī Bīduum vel Rūsticātiōnem in urbe nostrā. Dē hōc autem iterum loquēmur.