LEGO movie is hilarious. This song is a great parody of modern pop music. 7-year old daughter learning Latin. Ok, I’ve justified myself.
This is how I render it in Latin: Omnia mirifica, omnia mirifica dum in grege es!.
I’m uncertain about the time clause, dum or cum? And can I use the 2nd person like this in Latin? I’m tempted to say it’s an English idiom: “generic 2nd person”, but I feel like I’ve seen the 2nd person used like this in Latin before.
Omnia mirifica, omnia mirifica membris Gregis Latini Didacopolitani! 
Ita, recte dicis amice! Sabbato adero cum familia… decet me parvulos adducere? Tres liberos habemus: unam filiam, quae septem annos habet, et duos filios, alter duos annos natus est, alter octo menses. Necesse erit nos discedere tertia hora p.m. quia laborare debeo. Num ambulatio difficilis est?
Veniant parvuli! Ambulatio enim facilis est. Fortasse melius erit futuris mensibus convenire die dominico? Attamen non mihi semper possibile.
Octo menses? Inspicias chartam.
Bene est, ille ab uxore portabitur sic: http://images.meredith.com/parents/images/2013/07/ss_102118353.jpg
Futuris mensibus fortasse die Veneris? Gubernator laophorii publici sum, et a Sabbato ad diem Mercurii noctu laboro. Diebus Jovis Venerisque non laboro.
De futuris diebus horisque loquemur cum aliis.
Bene est. Adveniemus circiter 1:30, et melius erit nos discedere circiter 2:45 ut satis temporis ad vestimenta mutanda habeam. Da mihi, quaeso, numerum telephonicum secreto ut cras telephono te vocem.
Scripsi tibi epistulam electronicam. Vale!