Elementa Linguae et Grammaticae Latinae

Qui vestrum hic in foro audivit de libro qui Elementa Linguae et Grammaticae Latinae inscribitur? Huius auctor libri, Cletus Pavanetto, quondam commentarios Latinos Latinitas prodeuntes e Civitate Vaticana curabat.

Liber, qui nunc est in sexta editione, praecepta regulasque linguae Latinae docet sermone Romanorum utendo. In situ interretiale Amazon, video hunc librum maximi pretii vendi. Nolo pendere mille dollaria, miror tamen si liber optimus sit.

Librum habeo, qui mihi saltem videtur optimus. Minoris autem pretii venditur hic:

http://www.ibs.it/code/9788821307201/pavanetto-cletus/elementa-linguae-grammaticae.html

Hoc laetus audio, quod tua sententia liber optimus sit.

Multis paginis vestigatis, librum emi de situ Amazon (Italia) pro 19 eurinummis - paulo carior quam apud situm qui tu commendavisti.

Optime! Liber autem recensetur in situ editoris:

https://www.editricelas.it/shop/elementa-linguae-et-grammaticae-latinae-nova-impressa-exscriptio-sextae-editionis/