Franmorar omnibus hoc interretiali foro scribentibus salutem dat multam.
Certe hoc interretiale forum, ut a plurimis bene existimatur, facultatem praebet gratam ad Latinum sermonen utendum atque exercitandum. Itidem omnes confiteri possunt varias colloquendi formulas utilissimas, quo facilius sententiae seu verba in apto sermone conseruntur.
Ex eis colloquendi formulis salutationes et gratulationes frequentissimae, ergo nonnullas noscere oportet, sed sic (et credo mecum vobis convenit) ut recta Latinitas respiciatur.
Aliquae exempli gratia gratulationes sequuntur:
“Merry Christmas” latine “Bona sit tibi (vobis) nativitas Domini” seu “Bonus sit tibi (vobis) dies nativitatis Domini”, aptius et rectius quam “Habeas bonam…” dicitur.
“Happy birthday” latine “Bonus (beatus, laetus) sit tibi (vobis) dies natalis” aptius et rectius quam “Habeas bonum…” dicitur.
Similiter “Bona sit tibi (vobis) Pascha”, “Gratum sit tibi (vobis) iter” (“Bon voyage!”), et cetera, aptius rectiusque quam “habeas…” dicitur.
Gundisalvus omnibus colentibus Latinitatis salutem dicit:
Mihi valde epistulae placent atque igitur eas conscribere. Eodem quoque modo mihi placent quia propter eam rem Latine sermone exercemur. Nescio num miramini aut non mirati eritis cum epistulas perlegeritis a viris sicut Erasmus, Scaliger, Lipsius, &c., aut ipse Cicero aut ipse Seneca ille Cordubensis.
Erasmus Roterodamus in quodam tractatu scripsit ac statuit quomodo optime epistulae scribuntur.
Idem tractatus legere in subsequenti nexu potestis, si vultis: http://www.grexlat.com/biblio/brevissima/index.html
Equidem mihi placet, quod alii, non ego tantum, latine volunt epistolas conscribere.
Gratias Gundisalvo ex interretiali nexu.
MiguelM amice, neque Lusitanus sum neque Brasiliensis. Lusitanicam linguam, opulentissimam sonis accentisque, tantum loquor, vel potius lego, quia non facile eam bene loquere.
Quae lingua patria (aut aliqui dicunt, “materna”) mea sit, fortasse quaeris.
Hispanica est.