Quod censetis de mea interpretatione alternativa nominum locorum Croatiae? http://flatassembler.000webhostapp.com/toponyms.html
Paucis verbis, populus Croatiae nunc lingua Sclavica loquitur. Sed, ego nomina locorum Croatiae non e lingua Sclavica venisse puto. Si ea nomina Sclavica sint, Croatae intellegant ea, et ii plurima locorum nomina non intellegunt. Ergo, ego plurima eorum nominum e lingua Illyrica venisse puto. Lingua Illyrica numquam scripta est, sed ego puto eam e nominibus eis restaurari posse. Nomina enim locorum a verbis talibus, qualia “fons”, “silva”, “mons”, “aqua” et “fluere” sunt, veniunt. Aliquae res grammaticae Illyricae restaurari etiam possunt.
Si ea verba linguae Illyricae vere restauravi, aliquae verba Illyrica verbis Latinis similia essent. Exampli gratia, aqua lingua Illyrica “api” appellabatur, et silva lingua Illyrica “pis” appellabatur (simile Latino verbo “pinus”).
Et de quibus rebus censes te ignarum esse? Nonne scis civitates, quas Romani incolebant in Illyrico, ubi nunc Croatia sita est, nomina barbarica habuisse? Salona, Mursa, Pola, Sirmium, Iadera, Siscia, Issa… Numquamne rogatus es quod ea nomina significarent? Et forsan multa nomina locorum hodierna Croatica ab eadem lingua venit.
Quomodo id est ubi tu habitas? Habetis vosne etiam antiqua nomina locorum? Scisne quid ea significent?
Nescio scientiam linguarum. Nec umquam quidem de civitatibus Illyricis cogitavi, etsi Italus sum atque Ferrariensis. Nunc autem Didacopoli (sive Sancto Didaco) in California habito. Hic vero multa locorum nomina ex lingua Hispanica orta sunt. Quorum origo, Interrete examinata, saepe invenitur.
Cur nomina locorum Californiae Hispanica essent? Nonne, antiquo tempore, linguis indigenis Americae homines ibi loquuntur? Annon “California”, lingua una indigena Americae, altum montem significat?
nomen “California” a hispanis victoribus (conquistodores) creatum est. capit ex verbo “Califia” nomen. Califia mythica insula est, quae in fabula hispaniense de Garcia Ordonez de Montalvao describitur. appelluntur multi autem loci in America nominibus ex linguis indigenarum captis. civitas mea suum nomen “Massachusetts” de verbo “Messatossec” lingua algonquianse capit. illud nomen “magna colle” significat. excusa meum improbum latine scribendum!
Avete. Et in California nomina locorum e lingua indigena reperiuntur. Tamen nomina saepissime Hispanica sunt quia fratres Franciscani ex Hispania venerunt ad aborigines evangelizandos.
Forsan plurima nomina locorum in California Hispanica sunt. Et forsan vere plurima nomina locorum Californiae e linguis indigenis Americae oriuntur, sed id nescimus, eo quod linguae eae non discuntur. Multi enim homines censent linguas indigenas Americae ita complicatas esse, ut eas disci non posse. Quid censetis?
Ceterum, Bedwere, si possum scire, cuius gratia tu Latinam discis? Video te non historiae gratia Latinam discere, quia de civitatibus in Illyrico, ubi pugnae magnae fuere, non scivisti.
Scripsi textum de nominibus fluminum Croatiae, et almanachus Valpovački Godišnjak publicavit eum textum. Diurnalis Glas Slavonije fecit mentionem eius mei textus. Etiam misi eum textum almanacho Regionalne Studije in Soprone (Sopron est civitas in Hungaria ubi multi Croati vivunt.), et ii mihi dixerunt se publicatoros eum textum esse, sed nescio num vere publicaverunt eum textum. Id est fundamentaliter hic textus, solummodo turbatus. Scripsi et brevim descriptionem eius textus in meum blogum lingua Anglica.
Antun Mayer dixit se censere nomen “Strido” ex indo-europea *ster-dh venisse, quod significat “summa collis”: https://hrcak.srce.hr/en/file/76850#page=6
Nescio quid linguistae hodiernae censent.