Franmorar interretialibus amicis salutem dat multam:
[Nota bene: Iterum haec volui scribere, quia, ut mihi videtur, eadem a paucis sunt lecta quae graece sub titulo “Peri mathéseos” scripseram.]
Vobis bene constat, o interretiales amici, multos esse eos, ut hoc forum testatur, qui Latinam Graecamque linguam litterasque discunt vel discere volunt. Itidem scitis ex eis non paucos qui Latinum et Graecum habere rectum et aptum velint sermonem, non tantum ut Romanos et Graecos auctores legere possint antiquos, sed etiam ut latine et graece loqui et scribere et colloqui.
Equidem existimo eos, qui opera dant recte latine et graece loqui ac colloqui, laudibus esse maximis dignos, sed miror num id re vera proficiat.
Alii classicam latinitatem et graecitatem discentes volunt nova et recentia latine et graece scripta, ut is liber de illo Harrio Pottero, qui nuper primum latine, deinde graece redditus editusque. Quisnam eum et ea genera librorum certe lecturus, nisi pro exercitatione? Nonne illi Latini scriptores, videlicet Cicero, Caesar, Horatius, Vergilius, Ovidius, Livius, Tacitus, multo digniores legendo, sicut illi Graeci Homerus, Herodotus, Sophocles, Plato et ceteri?
Opinor potius latinam discendam esse linguam non quo latine vel graece hodie loquamur aut latine vel graece hoc tempore scripta legamus (tametsi, vero confiteor, latine vel graece et loqui et conscribere utilia semper praebet progymnasmata), sed potius antiquos legendi auctores causa, quandoquidem opera legendo dignissima antiqui Romani ac Graeci conscripserunt poetae historicique rhetoresque philosophique, plurima (cum minima pars superfuerit ex prisco usque ad hodiernum tempus) et diversissima.
Vos, interretiales amici, quid de eis rebus sentitis atque existimatis?