Joannes sodalibus salutem dicit.
Cum totum librum illum praeclarum, Familia Romana qui dicitur, legissem, quærere coepi alios libros faciles ad legendum; conatus sum enim legere nonnullos a viris Latinitatis peritis scriptos, nec potui sine summa difficultate in finem præfationum pervenire. Si vix linguam ipsam intellegere possum qua libri classici scripti sunt, plane exercendum mihi videtur operibus facilioribus, vel puerilibus, antequam legam auctores classicos, sicut domi recitamus filiolis nostris fabulas priusquam in ludo libris difficilibus studeant. Quam ob rem sumpsi Francisci Lhomondis Epitomen Historiæ Sacræ, quam intellego faciliter, et Emmanuelis Alvari De Institutione Grammatica, nam puto nunc oportere arti Grammaticæ studere, postquam elementa Latinitatis didici. Repperi quoque nonnullos libros alios ad quos animum converti, inter quos sunt:
-
Avellani Palæstra et Arena Palæstrarum;
-
Pontani Progymnasmatum Latinitatis libri IV et Colloquiorum Sacrorum libri totidem;
-
Aloisii Miragliæ Fabulæ Syræ et Fabellæ Latinæ;
-
Thomæ Valaurii Epitome Historiæ Græciæ;
-
Guillelmus Mostis Latin by the Nature Method libri tres;
-
Comenii Orbis Pictus;
-
Hugonis Henricii Paoli Ciceronis filius,
Necnon pars altera Linguæ Latinæ per se Illustratæ, Roma Æterna quæ dicitur.
Suntne alia opera quæ suadetis ut legam? Vel estne quidquam inter quæ supra commemoravi quod legendum vobis non videtur? Tandem vos precor mihi, ut tiro, ignoscere dictiones barbaras seu pravas.
Bene valete!
Datum a. d. XIV kal. Maj., seu XVIII die mensis Aprilis anni MMXXVI post partu Virginis.