Censetisne Deum realem esse?

Quid homines in hac agora censent, num Deus realis sit? Ego censeo Deum non realem esse. Si Deus realis sit, quomodo possibile est ut tot differentes religiones in terra sint? Cur Deus permittat his religionibus exsistere, et ut tot homines audiant solummodo fabulas de Deis, quae non sunt veritas? Cur omnipotens et benevolens Deus permittat tot innocentibus hominibus in Tartarum ire falsae religionis causa?
Et Biblia dicit multas res, quae nunc scimus non veras esse. Jesus dixit eclipses lunae et solis signum Dei fuisse (“Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et manifestus.”). Nunc scimus, et multi philosophi eo tempore etiam sciebant, id non ita esse. Jesus praedicavit pauperes pauperiores futuri esse, et quod dives divitiores futuri sint (“Omni enim habenti dabitur, et abundabit, ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo.”). Et hodie paene nemo est ita pauper, quomodo paene omnes homines eo tempore erant. Eo tempore paene omnes homines nudi erant, quia non poterant togas emere. Et Jesus etiam dixit bellum solutionem fuisse (“Nolite arbitrari quia pacem venerim mittere in terram, non veni pacem mittere, sed gladium.”). Si Jesus in vicesimo saeculo esset, is cum socialistibus concordet. Jesu non fuit sapientia divina.

Quid est nunc? Censebam hanc agoram plenam hominibus, qui de Deo et religionibus disputare volunt, et qui theologiam discebant, esse.

Salve, amice!

Puto primum quaestionem esse, quid significat “esse”? Quaero quoque, quid significat “real”? Nōnne facile est dicere deum non esse, si haec verba significant opiniones quae hodie mundum dominant?

Qualis res (realis) est?

Quid facimus cuando dicamus de rebus realibus et de rebus qui non reales sint? Quid agimus?

Vale

Adamus, qui nondum saepe latine loquor, quare errat.

Quid est tibi? Nonne cogitas hoc, quod scripsisti, posse etiam de draconibus et unicornibus dici, non solummodo de Deo?

Difficile dictu est quid realitas sit. Sed si aliquid absurdum sit, possumus scire id non realis esse. Omnipotens et benevolens Deus, qui terraemotos permittat, absurdus est. Benevolens (non malus) Deus, qui faciat homines in Tartarum ire falsae religionis causa, absurdus est. Et omnipotentia (verbum de aliquo qui omnia possit) ipsa absurda est. Potestne omnipotens Deus petram ita gravis (non levis) facere, ut eam is ipse non movere possit?

Plures res de atheismo potestis legere hic (lingua Anglica).

Feci electronicum visum de atheismo, videas eum hic.