CENACULUM SANCTI HIERONYMI 2017

TE QUOQUE AD

CENACULUM SANCTI HIERONYMI

APUD MONASTERIUM VISITATIONIS
Mobili, in Alabama

Septem dierum,

a die 18a usque ad diem 24am mensis Julii
anno Domini 2017

EX ANIMO INVITAMUS
⇚ De accessu notitia Scheda inscriptionis ⇛

HEBDOMADA TRANQUILLA ET JUCUNDA

ubi lingua Latina erit nobis sermo communis. Lingua Latina est enim etiam hodie lingua Ecclesiæ viva; clavis est quæ thesaurum spiritualem integri ævi Christiani aperit. In hac hebdomada linguæ Latinæ loquendæ intelligendæ opportunitatem habebimus singularem, dum amorem Dei Fidemque Catholicam alimus.

MANEBIS

apud pulchrum Monasterium Visitationis, 2300 Spring Hill Avenue, Mobile, Alabama. Ædificia hujus veteris monasterii (anno 1833 conditi) redolent tam monasteria Europæa quam Meridionem priscam Americanam. Ædificium Americanum Historicum designatur, atque propter elegantiam architecturæ pluries muneratum est. Locus amoenis latisque hortis concluditur, ad contemplationem aptissimus. Bonus tibi præbebitur victus — jentaculum, prandium, cena. Cubicula grata et nitida sunt. Temperatus aër per ædes diffunditur. Pretium mansionis optimum est ; pretium comprehendit et domicilium et victum.

NOLI TIMERE

Lingua Latina viva tibi difficilis non erit, nam nova procedimus via. (Si prima vice ad Cenaculum venis, forsitan parvum lexicon tibi adjutorio erit.) Veni sine metu errorum : nullus inter nos censorius. In hac sodalitate experieris linguam Latinam re vera vivam et nostro tempore prorsus idoneam esse. Locutiones utiles ad sermonem quotidianum Latine serendum usu disces. Colloquendo, auscultando, ridendo, liberabitur omnium loquela fietque consueta.

VENIAS

pro bono Sanctæ Matris Ecclesiæ, pro bono culturæ Catholicæ, pro bono proprio.



Locus urbis Mobilis in Alabama
De Aëroportu ad Monasterium
Tabula itineraria: De Aëroportu Regionalis Mobiliensis
ad locum 2300 Spring Hill, Mobili in Alabama

:fleur_de_lis: PROGRAMMA PRÆVIUM :fleur_de_lis:
Celebrationes Liturgicæ : Sacrosanctum Missæ Sacrificium ; Liturgia Horarum ; Adoratio Sanctissimi et Benedictio Eucharistica.
Salsæ allocutiones circa Rem Catholicam, quæ Fidem, orationem, Sacras Scripturas, historiam, Sanctos et Sanctas, Summos Pontifices, et alias res magni studii agant.
Lusiones jucundæ et jocosæ de lingua Latina viva, præsertim pro tironibus, sed etiam pro omnibus qui facetiis delectantur.
Colloquia de meliore modo linguæ Latinæ discendæ, docendæ, loquendæ.
Imagines ope lucis aspiciendæ, ubi potissimum rebus ostensis facilius vivum sermonem Latinum intelleges.
Excursiuncula ad pulchriores locos urbis Mobilis, regionis propinquae, sinusque maritimi; Latine de his colloquemur.

Monasterium Visitationis

SUB AUSPICIIS FAMILIÆ SANCTI HIERONYMI quæ a Patre Suitberto Siedl a S. Joanne a Cruce, O.C.D., anno 1989 condita est.
CONTRIBUTIO SOLVENDA (pro tota illa hebdomada complexive) :
Pro sumptibus victus et domicilii : U.S. $360.00 (cubiculo privato).
Si vis, cubiculum cum altera persona partire potes, sed pretium pro singulis manet $360.00).
Impensæ tam modestæ ut adventus tui incitamentum sint!
Quamvis tota contributio Monasterio Visitationis ultimo solvenda est, tamen pecunia pro eadem a nobis colligitur ante Cenaculum. Unde petimus ut simul ac schedam inscriptionis remittas, perscriptionem pecuniariam summa $360.00 “Familiae Sancti Hieronymi” inscriptam includas. Poteris etiam solvere utendo PayPal, si ad nos huic effectui epistulam electronicam mittas.
SI INTERESSE VIS, mitte, quæsumus, nomen tuum et Schedam Inscriptionis ad secretarium Familiæ Sancti Hieronymi :
MR. J. G. HALISKY
Attorney-at-Law
507 S. Prospect Avenue
Clearwater, Florida 33756
U.S.A. FAX : (727) 461-4240
INSCRIPTIO INTERRETIALIS
(i.e., e-mail) :
FamiliaSanctiHieronymi@gmail.com

QUO CITIUS mittetur EO MELIUS, et si fieri potest, ante diem 18am, mensis Junii, 2017.
Ut certior fias de itinere atque de accessu ad ædes, videas, quæsumus, alterum folium huic annexum.

Capella Monasterii Visitationis