Cenaculum Familiae Sancti Hieronimi 2026

Quando

Die 15 usque ad diem 20 mensis Junii, anno 2026.

Ubi

Loco aemoeno, campo pulchro, aedificio specioso fruemur.
Sacred Heart Retreat Center 2457 Browns Lake Drive Burlington, WI 53105

Quis adesse potest

Quisquis Latine tantum loqui vult interesse possit. Promittendum est (quantum potes)
tantum Latine loqui per omnes quinque dies.
Non necesse est tibi antea bene loqui Latine. Nihilominus, suadeo ut unum certe annum
antea incubueris in studium linguae Latinae ante intravis in Cenaculum.
Erunt participantes multos annos locuti Latine, et alii qui multos annos tantum Latine
legebant, et alii qui tantum unum vel duos annos antehac studium huius linguae
inceperunt. Omnes libenter accipiemus.
Quamquam scopus Cenaculi non est paedagogicus, procul dubio Cenaculum est bonus
locus ad linguam Latinam discendam. Multum prodest discipulis manere in lingua die
nocteque per nonnullos dies.
Pretium
Pretium pendet de cubiculo electo. Sunt varia genera cubiculorum, alia grandiora atque
pretiosiora, alia simpliciora atque minoris pretii.

Pretium continet lectum, cibum, atque omnia agenda necessariaque in Cenaculo ipso. Tu
debes suo marte itinera facere ad Cenaculum ante initium et a Cenaculo post finem.
Si es sacerdos, quaeso ut nos certiores facias, nam diminuere pretium tibi possumus.
Preparatio
Nullum debes legere vel parare ante Cenaculum (si non es inter oratores nostri). Omnia
necessaria curabuntur intra Cenaculum.
Liturgia
Familia Sancti Hieronimi est societas videlicet Catholica, intra Ecclesiam Catholicam
condita ab presbyteris et laicis in unione cum Sancto Papa. Ut apud cenacula praeterita,
Missa, Officia, et Rosarium secundum veterem ordinem habebuntur.

Horarium

Ecce exemplum. Non nunc procerto statutum est; probabiliter post hoc mutetur.

  1. Laudes
  2. Missa
  3. Ientaculum
  4. Orationes
  5. Lusus verborum
  6. Sext
  7. Prandium
  8. Quies
  9. Lectio communis et discursio
  10. Lusus vel deambulatio
    11.Cena
  11. Fabulatio
  12. Rosarium
    14.Completorium

Thema

Argumentum electum huius anni est β€œLeo et Agnus.” Orationes et Lectiones pertinebunt ad
hanc thematem.
Vestitus
In sacello quaeso vestimenta templo digna gere. Alioquin, id quod convenit.

Quid est Familia Sancti Hieronimi

Consociatio Catholica est quae praecipue studium dat Linguae Latinae vivae.
Constitutio societatis potest inveni apud hoc nexum interretiale:

Si interesse vultis, quaeso inscribamini per hunc nexum.

1 Like