Salvete!
I found the translation of today’s APOD rather difficult, especially when trying to come up with words for “calibration” etc. For what it’s worth, here is my stab at a translation:
EUROPA GALILEI RECREATA (27 NOVEMBRIS 2014)
http://apod.nasa.gov/apod/ap141127.htmlCum siderale instrumentum speculatorium “Galileus” decenniô nonô saeculi undevicesimi exeunte systema Ioviale pervolaret, conspectûs mirificos Europae photographicê reddidit. Etiam signa detexit, secundum quae huius lunae superficies glacialis oceanum profundum celet. Nova pictura ex datis imaginum Europae a Galileô collectis recreata est, nunc autem meliore methodo datis adaptandis utebantur ut imago colorata conspectuî oculô hominis nudô visô similior esset. Fracturae longae arcuatae indicant aquam liquidam sub superficiê esse. Cum luna magna planetam cursû ellipticô circumvolitet, viribus aestuum flectitur unde fit energia ad oceanum liquidum conservandum. Verum blandior hôc est, his viribus energia vitae alendae sumministrari posse, vel sine luce Solis. Quâ de causâ Europa unus ex melioribus locis esse aestimatur ubi vita extra Tellurem perquiratur. Qualis animans possit florêre in oceanô profundô sub superficiê sitô? Mente considerâ crangonem planetae Telluris modum excedentem.
Valete,
Carolus Raeticus