APOD: 2014 November 24

Salvete!

Ut artem Latine scribendi discam, hunc textum brevem e serie Astronomical Picture of the Day ex Anglicô in Latinum converti:

VOLITARE SUPRA TITANEM (24 NOVEMBRIS 1995)
http://apod.nasa.gov/apod/ap141124.html

Qui esset prospectus Titanis supervolitandi? Imagines radiodetectore satellitis robotici “Cassini” ordinis NASAe, qui Saturnum cursu ambit, factae, ad talem volatum simulandum modô digitali compositae sunt. Post adventum Cassini ad Saturnum annô bismillesimô quartô (2004), lunam eius planetae nubilosissimam pluries praetervolabat. Volatus virtualis hîc ostentus multos lacûs colore nigrô et regiones montuosas colore fulvô monstrat. Regiones superficiei, quorum de altitudine pauca cognita sunt, planiores videntur, dum altitudines regionum satis exploratarum modo digitali extenduntur. Inter alveos visui oblatos est Mare “Kraken”, Titanis lacus maximus qui longitudine plus quam mille (1,000) chiliometra patet. Lacûs Titanis ab illis Terrae in eô differunt, quod ex hydrocarburîs gasio terrigeno haud dissimilî constant. Quô modô Titanis lacûs fiebant et quâ de causâ ad hoc tempus supersunt, hae sunt quaestiones cui scientifici studêre pergunt.

Two questions:

  1. “Qui esset prospectus Titanis supervolitandi?”: “Qui” or “Quis”? Or are both possible?
  2. “Imagines radiodetectore satellitis robotici “Cassini” ordinis NASAe, qui Saturnum cursu ambit, factae, …”: very unwieldy structure of the sentence, with “facta” almost lost at the end. Is there another way to distribute the parts of this sentence?

Valete,

Carolus Raeticus