Hic quoque caelum nebulosum est, dilectissime. Tantas enim Oceanus ad nos mittit nubes ut sol veletur. Die autem Saturni fiet conventiculum Gladii. Ideo non potero tecum loqui. Postea evolabo ad Burlingtoniam in Vermonte (vulgo, Burlington, VT ). Fortasse die Solis sive Dominico usitata hora potero loqui, si placuerit tibi. Pax tecum.