Romam arcessitus Numa, sicut Romulus auspicato regnum adeptus est, de se quoque deos consuli iussit. Inde ab augure deductus in arcem, in lapide ad meridiem versus consedit. Augur ad laevam eius capite velato sedem cepit dextra manu baculum aduncum tenens, quem ‘lituum’ appellaverunt. Inde in urbem agrumque prospiciens deos precatus regiones ab oriente ad occidentem animo finivit. Tum lituo in laevam manum translato, dextra in caput Numae imposita, ita precatus est: “Iuppiter pater, si est fas hunc Numam Pompilium, cuius ego caput teneo, regem Romae esse, uti tu signa nobis certa declares inter eos fines quos feci!” Tum auspiciis missis declaratus rex Numa de templo descendit.
Couple of questions re underlined text:
-
de se quoque deos consuli iussit : was required / commanded to consult the gods, likewise. (as Romulus had done) ?
-
Inde in urbem agrumque prospiciens deos precatus regiones ab oriente ad occidentem animo finivit : the augur looking into the city and the surrounding land having called upon the gods, in his mind (animo?) determined (finivit?) the borders from the East to the West. (?)
-
uti tu signa nobis certa declares inter eos fines quos feci! : so that you can show certain signs to us within these borders that I have made! ?
Have I got this right?