The passage under consideration, from the beginning of De Orat. III. Apologies for the length but I thought it’d be best to have the full context. The basic backdrop: L. Crassus and M. Antonius (and Scaevola in book I) have been discoursing on oratory for the benefit of Catulus, Caesar, Sulpicius and Cotta. Antonius has finished his discourse and this book contains that of Crassus.
Instituenti mihi, Quinte frater, eum sermonem referre et mandare huic tertio libro, quem post Antoni disputationem Crassus habuisset, acerba sane recordatio veterem animi curam molestiamque renovavit. Nam illud immortalitate dignum ingenium, illa humanitas, illa virtus L. Crassi morte exstincta subita est vix diebus decem post eum diem, qui hoc et superiore libro continetur. Vt enim Romam rediit extremo ludorum scaenicorum die, vehementer commotus oratione ea, quae ferebatur habita esse in contione a Philippo, quem dixisse constabat videndum sibi esse aliud consilium; illo senatu se rem publicam gerere non posse, mane Idibus Septembribus et ille et senatus frequens vocatu Drusi in curiam venit; ibi cum Drusus multa de Philippo questus esset, rettulit ad senatum de illo ipso, quod in eum ordinem consul tam graviter in contione esset invectus. Hic, ut saepe inter homines sapientissimos constare vidi, quamquam hoc Crasso, cum aliquid accuratius dixisset, semper fere contigisset, ut numquam dixisse melius putaretur, tamen omnium consensu sic esse tum iudicatum ceteros a Crasso semper omnis, illo autem die etiam ipsum a se superatum. Deploravit enim casum atque orbitatem senatus, cuius ordinis a consule, qui quasi parens bonus aut tutor fidelis esse deberet, tamquam ab aliquo nefario praedone diriperetur patrimonium dignitatis; neque vero esse mirandum, si, cum suis consiliis rem publicam profligasset, consilium senatus a re publica repudiaret. Hic cum homini et vehementi et diserto et in primis forti ad resistendum Philippo quasi quasdam verborum faces admovisset, non tulit ille et graviter exarsit pigneribusque ablatis Crassum instituit coercere. Quo quidem ipso in loco multa a Crasso divinitus dicta esse ferebantur, cum sibi illum consulem esse negaret, cui senator ipse non esset. “An tu, cum omnem auctoritatem universi ordinis pro pignere putaris eamque in conspectu populi Romani concideris, me his existimas pigneribus terreri? Non tibi illa sunt caedenda, si L. Crassum vis coercere: haec tibi est incidenda lingua, qua vel evulsa spiritu ipso libidinem tuam libertas mea refutabit.”
The last few sentences are what I’m having trouble fully grasping. I (think I) understand that the “pignora” were securities the consul could use to ensure payment of a fine for not appearing in the Senate when called, or other serious misbehavior. But here it seems to me that they are actual physical things. What exactly were the “ablatis”? According to an old commentary I found on google books, “non tibi illa sunt caedenda” refers to notches that were made to represent transfer of ownership.
What did Philippus take from Crassus? Or is the whole thing metaphor/technical language? And if there was no physical tablet, token, or notching involved, still what exactly did Philippus do or say? What did it actually mean for a Consul in the Senate to “pignora auferre” or “senatorem coercere”?