Novum membrum sum, qui laetus quod forte nuperque hoc forum repperi. Annos quinque et viginti natus sum habitoque Bergis, quae in Norvegia positae sunt. Lingae latinae in universitate studere coepi et in praesentia poemata Catulli, quae mihi valde placent, legimus. Ut videas, minimam exercitionem latine scribendi habeo, sed spero meam cognitionem latinae usi auctum iri et me ceteros, qui linguam latinam delectent, inventurum esse.
Bene venias in hoc forum, Oyvinde! Certe hic invenias multissimos de lingua latina doctos, e toto orbe terrarum ortos.
Si plura latine scribere atque legere cupis, etiam inspicias forum nuntiorum latinorum.
gratissimus nobis hic uenisti! hoc enim loco permulti homines, ut tu quoque, latinae linguae student. si quaestiones tibi sint, illas, quaeso, nobis (te et quoscumque plus Latinae discere optant iuuandi cupidis) da!
ego quoque ob carmina Catulli gaudio et (si dicere fas est) carminibis exsulto nimiumque gestio ( Carmina 8 ). quod carmen tibi optimum esse uidetur? uel quod carmen maxime diligas?
Pregratus apud nos uenisti, noue sodalis noster! Vti iam notatum est, Forum superum Nuntiorum Latinorum finnicorum optimum censeo ad Latina uerba prima efferenda utque Latinitatem tuam exerceas.