Salvete, optimi

Lucanus omnibus sodalibus sal.

Me gaudere decet quod ad hunc doctissimum locum forte perveni.

Curate, ut valeatis.

Amadeus Lucano salutem dicit,

Equidem gaudeo te hoc forum pervenisse. Iam tibi salutationem dedi in altero foro, cui nomen “Colloquia Latina” est. Spero quod multos amicos hic facias.

Iterum vale!

Lucanus Amadeo s.p.d.

Mihi ignoscas, mi amice, si nuntium tuum in Colloquis Latinis non vidi. Nunc denique tibi rescribo et salutem dico.
Gratias tibi ago pro verbis tuis, spero nos familiares fore.

Vale

David Lucano p.s.d.

bene uentum a te hoc in forum est! tu enim non modo nostro Amadeo, sed etiam mihi ceterisque gratus huc perueni.

salutibus perfectis, de rebus aliis loquamus! cur Latinae (nisi propter eius uoluptatem) studes? quot anni sunt cum ei studes? qui auctores tibi gratissimi sunt? quo in negotio in hodierna uita laboras? fortsitan iam in schola tempus agas?

cura ut ualeas!

David

Pergratum est te apud nos habere! Vale.

Lucanus Davidi et Luco Equiti s.d.p.

Ad Davidem:
Non solum propter voluptatem eius (iam bona causa exstimo esse) sed officium latinae studeo.
Nam discipulus sum in Universitate studiorum, studiosus humanarum litterarum.
Deinde facile dico de auctoribus meis: preater ceteros Lucretius pergratus mihi est.

Quid apud vos?

Valete

Salvete omnes,

Quid est “s.d.p.” vel “p.s.d.”? Intellegere id conatus sum, sed potui.

Valete.

Salve!

s.d.p. significat ‘salutem plurimam dicit’.

Valeto quam optime,

Iulianus

Gratias tibi, Iuliano, ago!

Lucanus Davidi et Luco Equiti s.d.p.

Ad Davidem:
Non solum propter voluptatem eius (iam bona causa exstimo esse) sed officium latinae studeo.
Nam discipulus sum in Universitate studiorum, studiosus humanarum litterarum.
Deinde facile dico de auctoribus meis: preater ceteros Lucretius pergratus mihi est.

Quid apud vos?

Valete

David rursus Lucano s.p.d!

propter officium Latinae studes? sed in quo schola es? quamquam ego quoque humanarum litterarum cupidissimus tum eram (cum in uniuersitate studebam), non Latinae studendae officium mihi, immo potius, ut dicam, otium uoluptasue! non opus enim sed optatio meum Latinae studium fuit. scilicet propterquam iam studeo et futuro tempore studebo.

gratissimus apud me auctor Tacitus est, sed multi alii auctores, quorum nonnulli Vergilius, Horatius, Catullus sunt, quoque me delectant. sed Lucretii nondum opera (pro dolor) legi. sed multum scientiae illic nec mihi est! scientiae enim non studui, at litteras solas humanas. cum philosophia me ualde delectat, scientia tamen perdifficilis mihi est.

fac, amice, ut ualeas!

David

Matthaeus Lucano s.d.

Salve Lucane!
Lego te maxime Lucretium meum _C_arissimum :wink: diligere. Ego quoque opus eius iam perlegi et, praeter iucundissimos versus philosophiamque, nonnulla mirissima inveni. Hexametros duos tantum adfero:

omnia qua propter debent per inane quietum
aeque ponderibus non aequis concita ferri.

Mehercule! Hoc Galileus reperiet saeculo decimo sexto!