DIFFERENTIA.
Differentia tonum transponit: vt Vná aduerbium, vltimam acuit, ne videatur esse nomen: sic, Eó, aliquó, alió, continuó, seduló, porró, forté, quá, siquá, aliquá, nequá, illó, falsó, citó, feré, plané, & id genus alia: putá pro sicut, poné pro póst, corám, circúm, aliás, palám, ergó coniunctio, sed ergô pro causa, circunflectitur, vt, illius ergô ~Venimus. Haec igitur omnia sicut Graeca acutisona, in fine quidem sententiarum acuuntur, in consequentia verè grauantur.
Sic differentiae causa antepenultima suspenditur in his, Déinde, próinde, périnde, aliquando, síquando, húcusque, álonge, délonge, deinceps, dúntaxat, déorsum, quápropter, quínimo, enímuero, propémodum, ádmodum, áffabre, intereá-loci, nihilóminus, paulóminus, cum non sunt orationes diuersae, vti sunt, Pube tenus, Crurum tenus, non enim composita sunt, velut Háctenus, quátenus, & eius generis reliqua.