Quaestionem omnibus vobis qui latinam linguam dicere scitis habeo: quantum vestri sunt christaini? Si ita, estisne Protestantes vel Catholici Romani vel Graeci Orthodoxi vel alii?
Sum Christianus et Protestantor, specialius, Presbyterianus Reformatus.
Me corrige si erro, quaeso.
Christianus Catholicus sum, carissime Ursine, ex ritu Latino. Corrigo autem te tantummodo de re grammatica 
Dicimus enim Protestantes, quod est participium praesens plurale verbi “protestor”.
Sunt autem plurimi Christiani qui neque sub Petro sunt, neque Protestantes, verbi gratia, Graeci Orthodoxi. Sunt etiam Catholici ex ritu orientali.
Bedwere, gratias maximas tibi ago. Me ipsum correxi. Quaestionem autem habeo: quomodo scribitur or something else Latine?
Hic, me judice, scribendum est:
Si ita, estisne Protestantes vel Catholic> i > Roman> i > vel Graeci Orthodoxi vel > alii> ?
Attamen saepe mendas facio! 
Fortasse hoc dictionarium utile tibi erit. Invenitur etiam in librorum taberna venumdandum. Sed melius sit, si utaris verbis jam tibi notis.
Iterum gratias tibi, Bedwere.