Lectoribus spectatissimis Ionathas Paulus s.q.p.d. in D.
Mihi nomen est Ionathan - aut uti Iae declinationis praenomen declinas, si malis - et munere docendi atque vertendi fungor, dum officio chori seu scholae moderandae plenarie, ut aiunt, impendo. Cordi sunt mihi ambae linguae, sed sane post Numinis familiaeque amorem.
Veni, ut verum fatear, exemplaria Hans Weis Jocosa, Curiosa atque bella bulla ut inveniam, sed et cupio auxiliolo esse aliis, etiamsi minimis opibus et dotibus abundo.
Interim ut perbelle etsi inter bella valeatis (necnon, si non dedignabimini, bella bulla ut ostendatis ;)) curate