Salvete amici,
Quas picturas moventes magnopere diligitis? Amavi nuper et “terra nulla senibus” et “virgo solis parvula”, sed odivi “CCC”. Cum pulchra iucundaque esset, tamen erat pictura stulta.
D. Tristis
Salvete amici,
Quas picturas moventes magnopere diligitis? Amavi nuper et “terra nulla senibus” et “virgo solis parvula”, sed odivi “CCC”. Cum pulchra iucundaque esset, tamen erat pictura stulta.
D. Tristis
Nescio quae “terra nulla senibus” et “virgo solis parvula” sint. Habesne nexa ad ea?
Puto “terra nulla senibus” esse “No Country for Old Men”. Nescio quid sit alterum. ![]()
Cum CCC iaceretur, omnes de Spartanis nosse voluint. Id quidem haud malum est.
Mihi maxime placuit “CCC”, cuius scænæ, ut videtur mihi, artis plenæ sunt. Melior certe quam “Troia” fuit. Ceterum, iam priusquam in theatrum intravissem nihil aliud quam fabulam, neque narrationem historicam, sperabam. Ideo non defraudatus sum.
Dictum bene, Amadeus.
Mihi ignoscite, “virgo solis parvula” est “Little Miss Sunshine”.
Ut dixi, non amavi “CCC” quia habuit multam rhetoricae Americanae et historiam sprevit. Autem, si pictura studium creavit Lacedaemoni atque Graeciae Antiquae, vos veri: laudanda est.
D. Tristis
Nuper “Hominum Filios” anglice “Children of Men” spexi, et mihi admodum placuit. Nam, novam ideam quamdam describit, scilicet canit de orbi terrarum quo filios nequaquam et quasi sine ratione pari non posse. Hodierna in vita nostra apud Britanicam eius pelliculae omnia accidit, quo in loco, terrore odioque, civitas humana una cum spe dirimitur. At vir quidam ignotus et aliae probae nefandaeque personae hunc contra discrimen (quoque contra sese!) luctantur ut orbem terrarum miraculo conservent vel vi regnent.
Attractivissima pellicula est cum in fabulam tum in ostentionem technicamque. Precor id videte!
Ego nuper “nulla terra senibus” vidi (quaeso attamen num melius sit illam “non est terra senibus” nuncupare, quia non videtur mihi dictum uti omnino nulla est terra senibus).
Puto illam picturam bonam esse, non autem optimam. Honeste dubio num intellegam quae esset maior cogitatio sub illa pictura. Praesertim non adusque intellexi cur non esset terra senibus…