Per omnes deos vos oro, succurrite mihi his interrogationibus:
I) Versus 15-16:
Igitur Latini, cum quibus Tullo regnante foedus ictum erat, sustulerant animos, et cum incursionem in agrum Romanum fecissent, repetentibus res Romanis superbe responsum reddunt - otiosum Romanum regem inter fana et aras regnum acturum esse rati.
Mihi dicitote quid versus expressos significat sive latine sive anglice. Omnino non intellego quid vocabulum “responsum” hic agit (quamvis vocabulum scio ex lexiciis)
II) Versus 18: Aperite mihi etiam hunc versum: “Medium erat in Anco ingenium., et Numae et Romuli memor”
III) Versus 30 ‘"Si ego iniuste impieque illos homines illasque res dedi mihi exposco, tum patriae compotem me numquam siveris esse!’"
I)
responsum reddunt ≈ responderunt
repetentibus res Romanis superbe responsum reddunt ≈ Romanis, qui res repetebant, superbe responderunt.
II)
Medium erat in Anco ingenium,… ≈ Ancus habebat medium ingenium,…
Quare Anci ingenium “medium” dici potest? “Medium” dicitur ingenium ejus, quia est et Numae et Romuli memor.
et Numae et Romuli memor ≈ et ingenio Numae et ingenio Romuli simile. Id est, Ancus habebat ingenium, in quo erat et aliquid ingenii Romuli (qui bello studebat) et aliquid ingenii Numae (qui paci studebat).
III)
Hoc vocabulum dedi non est praeteritum perfectivum ex verbo “dare” (“I gave”), sed infinitivus passivus est ex verbo “dedo, dedere”: dedi ≈ dari:
Si ego iniuste impieque illos homines illasque res dedi mihi exposco,… ≈ Si ego injuste impieque peto, ut mihi dentur illos homines et illas res,…
Maximo gaudeo affectus sum his litteris tuis legendo!! Gratias!!
Gaudeo quod tibi auxilio esse potui.
Maximo gaudeo affectus sum his litteris tuis legendo
Nescio an idoneus sim ad corrigendum id, quod scripsisti, puto tamen haec verba sic emendanda esse:
“Maximo gaudio affectus sum his litteris tuis legendis” (vel fortasse “has litteras tuas legendo”, sed sunt grammatici qui dicant id minus eleganter scribi et vitandum esse).