Hunc versum non intellego, succurritote mihi:
Nam cum, velut posito bello, fundamentis templi iaciendis aliisque urbanis operibus intentum se esse simularet, Sextus, filius eius qui minimus ex tribus erat, transfugit ex composito Gabios patris in se saevitiam non tolerandam querens
Transfugit ex composito Gabios
Q - Quo transfugit?
A - Gabios transfugit. Id est (ut aliis verbis utar), ad urbem, cui nomen ‘Gabii’ erat, transfugit.
Q - Quomodo transfugit?
A - Ex composito transfugit. Id est, ut antea compositum erat, vel ut antea constitutum erat, vel ut praeparatum erat.
patris in se saevitiam non tolerandam querens
Q - Quid facit Sextus?
A - Queritur.
Q - Quid queritur?
A - Saevitiam queritur.
Q - Qualis est saevitia, quam Sextus queritur?
A - Non toleranda est saevitia. Id est, haec est saevitia, quae tolerari non potest.
Q - Cujus saevitia non toleranda est ?
A - Patris saevitia. Id est, Sextus questus est, dicens: “Pater saevus est”.
Q - In quo saevus est pater? Vel, contra quem pater saevitiam ostendit?
A - In Sexto saevus est. Contra Sextum saevitiam ostendit.
.
Papae! Quam optimum auxilium!
Libenter feci!