huc novissime perveni

et miror valde hunc situm, quia nihil simile prius vidi! :open_mouth:

vestra verba me maxime delectant, et amo legere nuntios quos scribitis

hic meam introductionem ago, quod Anglorum sermonem parum intellego et minus loquor, latinam linguam autem paulo plus cognosco (tamen non multum! :laughing: )

maga sum baba_yaga, de qua narratur in fabulis Sarmaticis, cuiusque nomen invenitur in Mussorgskij’s Pictures an Exhibition (aut forsitan magis cognoscitis Emerson Lake and Palmer’s musicam compositionem :sunglasses: )

Valete!! :smiley:

Hui dixisti pulchre O nove! Mihi lamentabilis videtur fortuna ad hanc fori partem necti, nam hoc est forum bellissimum ac certe ex sapientissimis sunt comites. Sed multum etiam beat occasio ingenii demonstrandi.

Si necesse sit quidquid vel auxilio rerum fori egeas, utilis sim tibi ego. Moderator super omnia sum :wink:

Gratias tibi ago, Benissime! :smiley:
Laeta sum quod te noverim, libenter tuo auxilio utar.

Vale!!

oops! erravi: rectum nomen operis est Pictures at an Exhibition :slight_smile: (latine: Picturae in expositione quadam)

Forte hac ipsa septimana CD picturas in expositione emi a mussorgski compositum. Valde me placuit et quasi eum cotidie soleo auscultare.