De Vaticani reicienda auctoritate

Salutem plurimam lectoribus.
Postquam litteras in hoc situ interretiali legeram aliquantas, inveni Vaticani auctoritatem a multis hic scribentibus recusari. Volo nullam disputationem de rebus inchoare divinis, attamen miror cur multis hic scribentibus Vaticani dictionaria grammaticaeque libros latinaque consilia sint despicienda.
Si quis de hoc poterit rationem adducere, amabo.
Valete.

Salve, Franmorar!

Equidem Vaticanum non despicio, sed quod catholicus sum. :wink:

Fortasse, praejudicia religiosa causa huius animi. Difficilimum autem est hoc Vaticanum despicientes fateri. :laughing:

Vale!

Amadeo salutem plurimam.

Gratias ago tibi quod respondisti. Pauci sunt qui meas litteras legant. Idem credo eos qui Vaticani auctoritatem despiciant nolle praejudicia fateri sua. An erro?
Si quis velit alia dicere, amabo.

mitto vobis singulas naves prora puppique carentes

etsi vaticani haud despicio auctoritatem, mihi fatendum est me pigere abundantiae circunloquiorum. :wink:

Franmorar Tertio Roberto salutem plurimam. :slight_smile:

Gratias quoque tibi, quod respondisti. Ut legeram, existimas Vaticanum multis uti atque abuti circumloquiis. Itaque credo id quod sentis non praejudicium de rebus divinis esse vocandum. :wink:
Vale, amice Tertio.

Si quis velit alia dicere, iterum amabo.

Aldus Salvtem Plvrimam

Setio necesse est reicere auctoritatem Vaticanae. Opus est sermo cum vita ligare. Sed Vaticanus ita non agit. Christus dicit una res, Vaticanus dissimile agit. Christus agit una res, Vaticanus dissimile dicit. Necesse esse
sequere bona exempla. Vaticanus bonus exemplus non est. Giordanus Brunus et alios probaverunt Vaticanum iniquus est. Sed Christus justus et bonus fuit.

Valete!

Aldo salutem dico plurimam.
Existimo nullum ex hoc in foro scribentium de rebus divinis vel religione velle disputare. Hoc tantum Vaticani auctotitatem attuli, quia Curia Vaticana quoquo modo Latinae est perita linguae, non quod fidelis aut non fidelis Christi doctrinae permaneat.
Memento etiam aliquos in hoc aliisque foris scribentium (non me quidem) catholicam fidem profiteri. Itaque cura ne eos iratos facias.
Vale, amice.

:imp:

Num Brunus homo justus erat? Heareticus erat Tritatem negans!