This is my first stab at Latin prose composition. Please do not shoot me. I would, however, appreciate constructive criticism.
LAVANTULA
Heri pelliculam nomine ‘‘Lavantula’’ spectavi. Re verâ fuit pellicula generis “B”, sed satis delectabilis. Argumentum pelliculae? Angelopoli, urbe maximâ in Civitatibus Americae Unitis sitâ et hodiernis temporibus nomine “Los Angeles” (= ‘‘Angeli’’) notâ, statim eruptio novi vulcani fit. Vulcanus ille non solum lavam maximâ vi eructat sed etiam “lavantulas” sive “lavaraneas”. Hae “lavantulae” sunt (in pelliculâ illâ) araneae multô maiores solitô et lavam velut missile eructare possunt. Mox multos homines his missilibus igniferis interfecti sunt.
Prima persona huius pelliculae periculosis casibus plenae est actor olim notus nunc autem paene oblitus. Hic actor autocinetô domum vehitur cum vulcanus erumpit et lavantulae in propinquitate in terram decidunt. Se e periculô eripere potest. Domi eius est uxor quae etiam in lavantulam incidit. Statim aranea maxima eam aggreditur. Mulieri autem se defendere et monstrum interficere contingit. Actor domum regressus sclopetum sumit. Mulieri imperat ut ex urbe effugat. Ipse in mediam urbem regressurus est, quod filium servare vult.
Filius cum tres amicis (duobus viris, unâ feminâ) gaudii causâ birotâ vehitur. Repente lavantulae impetum in illos faciunt. Aranea ignivoma unum ex amicis missili igniferô interficit. Alii tres in aliquod aedificium confugiunt. Lavantulae eos sequuntur, lavâ ex ore evomitâ per ianuam penetrantes. Mox ambo amici sunt mortui. Filius salutem in fugâ petens in summum aedificium ascendit. Lavantula eum sequitur. Eam autem ille instrumentô exstinctoriô, quod nitrogenium liquidum continet, occidit.
Intereâ pater eius, actor, filium petens autovehiculô urbem versus vectatur. Statim ei subsistendum est quod foramen in viâ est. Redire non potest quod cummeae autocineti rotae ob aestum liquefiunt. Proptereâ actor pedibus iter pergit. Paulô post in laophorum incidit. Ductor laophori non credit verum esse fabulam, quam actor de lavantulis narrat. Ob eam rem actor, qui quam citissimê filium invenire vult, laophorum cum omnibus hominibus in eô furatur. Iter urbem versus pergit (et in viâ aliquot lavantulas interficit).
Uxor actoris cum militibus in autocinetô onerariô ex urbe fugere conatur. Frustrâ autem. Lavantulae eos aggrediuntur. Omnes milites interficiuntur, mulieri autem contingit autocinetô e periculô effugere. Ad filium et coniugem quaerendos in mediam urbem regreditur.
Filius de summô aedificiô descendit, sed etiam hîc lavantulae impetum in eum faciunt. Instrumentum exstinctorium in lavantulam dirigit et eam interficere conatur. Non autem superest nitrogenium. Moriturus est. Repente monstrum glande ictum atque interfectum est. Pater in summô discrimine adventus est. Non autem tuti sunt, quod plures lavantulae adsunt. Denique uxor actoris advenit. Unâ effugiunt. Non autem ex urbe exire conantur sed ad locum eunt ubi actor hôc ipsô die pelliculam cinematographicam paravit. Nam filius patri de nitrogeniô et effectû in lavantulas narravit. Actor autem meminit in locô impressionis pelliculae plus nitrogenii esse.
In locô impressionis cinematographicae in operis socios incidit, qui effugere non ausi sunt. Unâ cum eis lavantulas destruere vult. Nam antequam actor filium invenit, lavantulas fugiens in museum ingressus est et in quemdam virum scientificum incidit. Ille vir ei narravit araneas “Reginam” habere. Eâ interfectâ alias araneas non iam periculum esse. Consilium actoris est hoc: in foraminibus aliquot, per quae lavantulae ex inferis ad superficiem ascendunt, pyrobolis nitrogeniô repletis deponere et posteâ omnes unô tempore displodere vult. Sic Reginam lavantularum in superficiem allicietur.
Socii adsentiunt. Pyroboli deponuntur. Displosio facta est. “Regina”, lavantula ingenti magnitudine, in superficiem ascendit. Sclopetis monstrum tam ingens aggredi inutile est. Ob eam causam pyrobolum magnum fecerunt. Quô autem pactô Reginae satis appropinquandum? Consilium actoris est hoc: multis annis ante actor primas partes in pelliculâ cinematographicâ nomine ‘‘Red Rocket’’ (= ‘‘Missile Rubrum’’) egit. Quâ in pelliculâ veste rubrô indutus est. Vestis illa apparatu instructa est quô actor volare potest. Actor vestem induit, pyrobulum in manus sumit et per aerem volitans impetum in Reginam facit. Post aliquot conatus et pericula pyrobolum in os Reginae inicit. Pyrobulus disploditur: lavantula gigantea mortua, homines tuti, actor heros.
Valete,
Carolus Raeticus