qui tandem vestrum componere versus conabitur? episcopone mihi possitis
praestare?
~E
qui tandem vestrum componere versus conabitur? episcopone mihi possitis
praestare?
~E
Poëtarum experimenta ne minus centum versibus constent neque numerum ducentorum quinquaginta versuum excedant. Singulae strophae numero notentur.
ne minus centum? di magni!! dicuntne tandem elegias?
quid mali, care Kasper? libellus mihi quidam “First Latin Verse Book” appellatus est quem in textkit inicere volo. docet enim omnes sive caninis sive splendidis fulgentibus nitidis micantibus candidisve oribus recte componere versus. whiteoctave Cantabrigiae solus est qui quotannis audeat versuum examinationem conficere, namque perpauci veriti velut liquoris inopia labefacti flores aliis in rebus exerceri praeoptare assuevere.
tune illorum dissimillimus? neque vero se iactat Episcopus: cognorit quidem praeruptum esse ad formosos fingendos dorsum, sed tamen usque ad Kal. Sept. nihilominus nitetur contendetque quam ferventissime matrem, cuius interea nil refert vesani vatis versus edere, ex papa aureo nomismate ablato, superbam reddere. Utinam Kynetus ipse legeret vel etiam memet consecutus temptaret!
~E
Episcope, et mihi talis libellus est, “Latin Elegiac Verse Composition” appellatus. Nilominus, tune iam librum tuum inicere eges? Et centum versum scribes sive ore canine gloriam matris tuae canens? Utinam orem Octavi Magni haberes. Ille optimus hominum omnium. Eheu! Veniat os canis tibi ut orem cameli istum ponas.