quo differant inter se captum iri et capturus esse?
“captum iri” passivum est, sed “capturus esse” activum.
Licet etiam dicere:
Puto fures a me captos iri = Puto fore ut fures a me capiantur. = Puto futurum esse ut fures a me capiantur.
Id est:
Puto me fures capturum esse
Valete omnes!
Num fas est “captos iri” dicere? Doctus sum infinitivum futurum passivum fuisse supinum cum iri.
Sceptra tenens scripsit:
Num fas est “captos iri” dicere? Doctus sum infinitivum futurum passivum fuisse supinum cum iri.
de hoc ego quoque in animo saepe volvo. quoniam in Latina litteris perraro apparet, numquam certus fui. idcirco pro certo habeo te recte dicere, quod, ubi id scriptum in libro grammatico vidi, semper ‘captum est’, numquam ‘capta est’ vel ‘captus est’, est. itaque, multis a me cogitationibus factis, oportet id esse supinum potius quam participium, quod Bedwere manifeste arbitratus est id esse. ego idem falsum ac Bedwere putabam.
…
Sceptra tenens, id quod haud ad quaestionem nostram pertinet, ego tamen tibi de verbo ‘fas’ aliquantulum dissentio. mihi ‘fas’ videtur esse verbum quod magnam partem ad deos atque religionem attinet. num dicis Bedwere magnum contra deos facinum commisisse? pro pudore! pro inversi mores! quo usque tandem abutere, Bedwere, patientia nostra?
fortasse erro…
Mea culpa, mea culpa, mea maxima culpa.
“capturus esse” = “to be going to take”, future active
“itur” is impersonal passive, “(undefined) goes”, “a journey is made”.
“captum itur” = “(undefined) goes to (the) capture”.
“X captum iri” = originally “for a journey to be made to (the) capture of X”, which became “for events to be leading towards (the) capture of X”, thus “for X to be going to be taken”, future passive.