Folliludium (short story)

Here you can discuss all things Latin. Use this board to ask questions about grammar, discuss learning strategies, get help with a difficult passage of Latin, and more.
Post Reply
will.dawe
Textkit Member
Posts: 152
Joined: Tue Apr 09, 2019 4:23 am

Folliludium (short story)

Post by will.dawe »

A short story from a Polish newspaper Lygia, 1939(2).

Folliludium (Res agitur Varsoviae in via)

Hungarus (aggreditur quendam praetereuntem et dicit Hungarice): Ignosce, dic mihi, quaeso…

Polonus (interpellans Polonice): Non intellego te.

H. (Latine): Loquerisne Latine?

P. (Latine): Scilicet.

H. Hungarus sum, linguam Polonam ignoro. Scire velim, ubi sit area gymnica, in qua certamen follis
inter Poloniam et Hungariam habebitur.

P. Illo ipso ego quoque propero atque libenti animo te ducam.

H. Optime! Gratias plurimas tibi ago.

P. Eamus igitur! Video te Varsoviae non habitare. Unde venis?

H. Budapestino. Cum de hoc certamine inter gentium nostrarum catervas delectas audivissem, retineri non potui, quominus hoc iter facerem. Eoque magis, quod iamdudum Poloniae caput visere desideraveram.

P. Recte tu quidem. Certamen certe pulcherrimum erit neque Varsovia urbs foeda dicitur.

H. Sane. Ceterum iter ex Hungaria in Poloniam eo nunc facilius est, quod civitatibus nostris sunt
tandem fines communes.

P. Adde communi cultu atque humanitate Latina imbutos Hungaros ac Polonos secum colloqui
posse linguam Latinam adhibentes.

H. Haec turba quidnam sibi vult?

P. En area gymnica. Multitudo ad tabernam tesserariam ruit, ut tesseras obtineant.

H. Hoc feliciter contingit, ut iam heri tesseram emerim. Est mihi locus in suggestu. At tibi?

P. Ibidem. Intremus.

H. Tandem aliquando sedemus. Certamen mox incipiet.

P. Videsne Hungariae legatum in primis locis suggestus?

H. Iam video. Sed hic clamor multitudinis?

P. Quin tu aspicis catervam Hungaricam in aream accurere? Lusores adversus suggestum consistunt atque spectatores salutant.

H. Quod felix faustumque eis sit. Valde commoveor, cum civium meorum ornatus Hungaricos specto.

P. Ecce Polonorum caterva! Nunc clamore totus suggestus tremit.

H. Surgamus. Musici hymnum nationalem nostrum canunt.

P. Nune autem hymnus Polonicus auditur. Nam hymnos sonare mos est in certaminibus internationalibus.

H. Sed quod ad sollemnem certaminis partem attinet, nondum confecta sunt omnia. Magistri ambarum catervarum alter alteri salutem dicit atque vexillum suae ipsius societatis gymnicae memoriae gratia tradit.

P. Scilicet photographi non se dedunt otiis: instrumentis suis strenue agunt.

H. Sed nos colloquimur, at arbiter iam signum ludi incipiendi dedit.

P. Ah, video Hungaros rem acerrime aggredi: horum aggressor sinister, folle recepto, eum cursu
velocissimo in portam Polonorum ducit.

H. Heu, sinister defensor vester impetum illius propulsavit.

P. Follis in mediam aream rediit. Auxiliarii nostri eum aggressori semidextro transmittunt. Feri, age!

H. Ictus fuit rectus, sed egregio custodi nostro levior.

P. Attamen follis ej e manibus elapsus est ac ultra portam cecidit.

H. Sequetur igitur ictus ex angulo.

P. Aggressor dexter ferit.

H. Nil agis: follis extra aream iactus est.

P. Hic arbiter Gallicus officio suo optime fungitur; nam omnia videt.

H. Sane! Audisne eius sibilum? Ictum poenalem praecipit, quia medius aggressor Polonicus illicite
atque acrius lusit.

Turba spectatorum ululat: Pereat arbiter! Abi in malam pestem! I dierecte!

P. Multitudo irritata arbitrum explodit, Egomet ictum librum potiorem fuisse censeo quam ictum
poenalem, cum lusor noster, qui improbe lusisse accusatur, ultra spatium undecim metrorum ante
portam fuerit.

H. Auxiliarus medius ferit! Macte! Porta!!

P. Nos miseros! Actum est! Ecce autem arbiter finem prioris partis certaminis sibilo designat. Cladem nostram vice versa in altera parte repensuri sumus.

H. Hodie mihi, cras tibi. Sed concedendum est catervam Polonorum optime lusisse. Quam egregie custos portae plerumque humi iacens impetum Hungarorum repulsabat!

P. Heu, fortuna nobis non favit.

H. Incipit alterum dimidium certaminis.

P. Omnes spectatores lusores nostros concitant. Audin' hos clamores scansos modulatosque: Agite, Poloni! In portam Poloni!

H. Ah, animus malum praesagit. Caterva Polonica tamquam renata apparet.

P. Recte tu quidem! Vestra auxiliariorum acies impetus nostrorum aggressorum sustinere non potest. En unus e lusoribus, ut se adiuvaret, manu follem pulsavit.

H. Sed arbiter vigilat. Ictum liberum in portam nostram praescripsit.

P. Quam egregie aggressor medius noster capite ludit!

H. Aggressor dexter alto iactu ei follem mittit.

P. Ille caput erigit, ferit… Euge! Follem in ipso angulo portae collocavit!

H. Ah, male factum! Cum audio istos multiplices plausus et clamores gaudii, paene deliravi.

P. Haec est alea Martis! Exitus est adhuc anceps: unus contra unum. Nondum scimus, utra caterva sit victura.

H. Nunc demum acerrime ludi coeptum est. Hi et illi victoriam assequi student.

P. Vide effectum tali modo ludendi: duo lusores inter se collisi sunt atque alter iam quasi exanimis humi iacet.

H. En medicus succurrit. Pedem ei fricat, sed frustra: nam ille ludere non poterit. Iam ex area effertur.

P. Itaque ex caterva nostra decem tantummodo lusores restabunt.

H. Nil interest. Iam finis certaminis adest.

P. Anceps igitur exitus permansit, qui utrique catervae honori est: ambae meliores.

H. Probe, Quo modo pax sine victoribus et sine victis composita est.

P. En arbiter sibilat. Peractum est.

H. Insequens certamen Polono - Hungaricum certe Budapestini habebitur. Spero te illo tum venturum esse.

P. Quod sane verisimile est. Vale igitur!

H. Vale et tu!

Follicola.

P.S. Four typos were corrected, the resting text was not altered. The author, Follicola, seems to be anonymous.
Last edited by will.dawe on Thu Dec 22, 2022 5:39 pm, edited 2 times in total.

User avatar
persequor
Textkit Member
Posts: 172
Joined: Fri Apr 03, 2009 7:25 pm
Location: Arkansas, USA
Contact:

Re: Folliludium (short story)

Post by persequor »

Mihi placet, amice!. Paene totum intellego sine usu lexici.
Dewayne Dulaney
Devenius Dulenius
Carpe diem!-Poēta Rōmānus Horātius, Carmina (Odes), a.C. XXIII/DCCXXXI A.U.C.
Blogus meus: https://letancientvoicesspeak.wordpress.com/

Post Reply