LLPSI - EPITOME

This board is a composition workshop, like a writers' workshop: post your work with questions about style or vocabulary, comment on other people's work, post composition challenges on some topic or form, or just dazzle us with your inventive use of galliambics.
Post Reply
User avatar
jeidsath
Administrator
Posts: 4830
Joined: Mon Dec 30, 2013 2:42 pm
Location: Γαλεήπολις, Οὐισκόνσιν

LLPSI - EPITOME

Post by jeidsath »

CAPITVLVM PRIVM

IMPERIVM ROMANVM

Roma in Italia est. Italia et Graecia et Hispania in Europa sunt. Aegyptus in Africa est. Gallia non in Africa est. Syria non est in Europa, sed in Asia. Arabia quoque in Asia est. Germania et Britannia sunt in Europa.

Nilus in Africa est. Rhenus in Germania est. Nilus et Rhenus fluvii sunt. Danuvius quoque fluvius est. Rhenus et Danuvius fluvii in Germania sunt, sed Tiberis fluvius in Italia est. Nilus et Rhenus et Danuvius fluvii magni sunt, sed Tiberis fluvius parvus est.

Corsica et Sardinia et Sicilia et Britannia insulae sunt. Sicilia et Britannia et Sardinia insulae magnae sunt, sed Melia insula parva est.

Brundisium et Tusculum et Sparta oppida sunt. Brundisium est oppidum magnum. Tusculum et Delphi oppida parva sunt.

Sparta et Delphi oppida Graeca sunt. Tusculum et Brundisium oppida Romana sunt. In Graecia multae insulae sunt. In Italia sunt multa oppida. In Gallia et in Germania multi sunt fluvii. In Arabia pauci fluvii sunt et pauca oppida.

Imperium Romanum est in Europa, in Asia, in Africa. Hispania et Syria et Aegyptus et Gallia et Britannia sunt provinciae Romanae. Germania non est provincia Romana et in imperio Romano non est. Magnum est imperium Romanum.

LITTERAE ET NVMERI

I, II, III, CIↃ numeri Romani sunt. A, B, C sunt tres litterae. Littera prima est A, littera secunda est B, et littera tertia est C. A, B, C, D sunt litterae Latinae. Γ et Δ sunt litterae Graecae.

Fluvius et oppidum et Ubi vocabula Latina sunt. In vocabulo ubi sunt tres litterae. In vocabulo insula sex litterae et tres syllabae sunt.
"Here stuck the great stupid boys, who for the life of them could never master the accidence..."

Joel Eidsath -- jeidsath@gmail.com

Post Reply