Disney's "Can You Feel the Love Tonight" in Latin

This board is a composition workshop, like a writers' workshop: post your work with questions about style or vocabulary, comment on other people's work, post composition challenges on some topic or form, or just dazzle us with your inventive use of galliambics.
Post Reply
Gregorius
Textkit Neophyte
Posts: 78
Joined: Wed Sep 28, 2005 9:48 pm
Location: http://student.fgcu.edu/ghbontra/mainpage.htm

Disney's "Can You Feel the Love Tonight" in Latin

Post by Gregorius »

As always, I concerned myself mainly with fitting the rhyme scheme and number of syllables per line, all the while being as faithful to the original meaning as possible under those constraints. No attempt was made to adhere to classical Roman meter, though I did try to align stress wherever I felt I could. I welcome any questions, suggestions, or even outright corrections, since this is probably not the final draft.

We begin with Elton John's pop version.

Diēī festīnātiōnī
Cessiō mollis est.
Calor ventī undantis haud
Dēvertī potest.

Temporis mōmentum
Fascinat sat mē.
Sufficit iam huic anxiō mīlitī
Esse prope tē.

Nōnn' amōrem sentīs tū
Nocte hāc circum?
Sufficit huic errōnī stupidō
Vīcisse tantum.

Nōnn' amōrem sentīs tū
Nocte hāc circum?
Sufficit ut errōnēs rēgēsque
Nunc crēdant optimum.

Cuique quī perdiscet hoc
Erit occāsiō.
Invicem caleidoscopus
Dūcit omnēs nōs.

Est in silvā ferā
Ordō et rātiō,
Cum cor huius vectōris turbidī
Palpitat cum tuō.

Nōnn' amōrem sentīs tū
Nocte hāc circum?
Sufficit huic errōnī stupidō
Vīcisse tantum.

Nōnn' amōrem sentīs tū
Nocte hāc circum?
Sufficit ut errōnēs rēgēsque
Nunc crēdant optimum.

And since my muse stuck around for a bit, here's the movie version!

Ego sapiō quid fiat,
(Quid?)
Sed illī minimē.
(Quī?)
Mox illī in amōrem incident.
Relinquet nōs certē.
(Ō.)

Crepusculum hōs mulcet.
Fascinantur inter sē.
Et in hōc āer' amātōriō'st
Calamitās vērē!

Nōnn' amōrem sentīs tū
Hīc, nocte hāc, circum?
Fert vesper hic harmoniam pācemque,
Quae breviter regunt.

Sunt illī tot dīcenda,
Sed impossibile'st.
Sī vēritātem nunc vidēret, tunc
Ā mē āverteret.

Sē reprimēns, occultat
Sīc quoddam quod nōn sciō.
Cūr nōn rēx erit quem hunc esse sciō,
Quem intrā videō?

Nōnn' amōrem sentīs tū
Hīc, nocte hāc, circum?
Fert vesper hic harmoniam pācemque,
Quae breviter regunt.

Nōnn' amōrem sentīs tū
Hīc, nocte hāc, circum?
Clārē iam per noctis dubia hūc
Vēnit nōbīscum.

Sī in amōrem incidet,
Clārum erit hōc.
Haud diūtius is manēbit nōbīscum.
Nōs trēs sīc fīmus duō.

Post Reply