Vocabula novissima de rebus praesentibus

This board is a composition workshop, like a writers' workshop: post your work with questions about style or vocabulary, comment on other people's work, post composition challenges on some topic or form, or just dazzle us with your inventive use of galliambics.
Post Reply
chvrangbaek
Textkit Neophyte
Posts: 9
Joined: Mon May 07, 2018 7:08 pm

Vocabula novissima de rebus praesentibus

Post by chvrangbaek » Thu Dec 27, 2018 10:47 pm

Locus in quo vocabula novissima effici possunt, ut latine de rebus praesentibus (futuribus etiam) loqueremur:

Adjice tantum consilia variata ut quomodo ’twitter’, ‘facebook’, ‘bluetooth’ dicenda sunt, sed etiam alia verba ut ‘Christmas tree’, ‘baby-food’, ‘hot dog’, ‘electric car’.

chvrangbaek
Textkit Neophyte
Posts: 9
Joined: Mon May 07, 2018 7:08 pm

Re: Vocabula novissima de rebus praesentibus

Post by chvrangbaek » Sun Jan 13, 2019 12:58 am

Facebook = Libervultus (aliqui dicunt Prosopobiblion, sed mihi videtur graece)
Youtube = TuFistula
Vacuum cleaner = Sugor afae

Quid censetis, amici?

Hocmihinomenest
Textkit Neophyte
Posts: 22
Joined: Fri Jan 12, 2018 9:08 pm

Re: Vocabula novissima de rebus praesentibus

Post by Hocmihinomenest » Sat Jan 26, 2019 1:25 am

Etsi publicatio desuper paulo vetus est, haec verba saepe audivi:

Prosopobiblion (Facebook), Pipiatorium (Twitter), Tutubulum (Youtube), acroama (podcast), telephonum gestabile (cell phone).

De hac re melius iudicare possunt alii qui multo peritiores sunt quam ego, at haec ex aliorum oribus equidem audivi.

chvrangbaek
Textkit Neophyte
Posts: 9
Joined: Mon May 07, 2018 7:08 pm

Re: Vocabula novissima de rebus praesentibus

Post by chvrangbaek » Sun Jan 27, 2019 4:35 pm

Bene! Pergamus!

(Unum tantum dicam: non in aliis, sed in te ipsum confide :-))

Hocmihinomenest
Textkit Neophyte
Posts: 22
Joined: Fri Jan 12, 2018 9:08 pm

Re: Vocabula novissima de rebus praesentibus

Post by Hocmihinomenest » Tue Jan 29, 2019 2:57 am

Gratias pro dicto tuo, sed ego ipse ne gradum magistralem quidem adsecutus sum. Equidem sum discipulus in schola superiore. Sunt igitur, qui hic versantur, multo rebus Latinis peritiores. De aliis autem verbis quorum mentionem desuper fecisti, conicere conabor aliique conata probare possunt.

Baby food: infantis nutrimenta (id verbum maxime hortor, nam etiam temporibus antiquis saepe apud NUTRICES a matribus reliquebantur infantes)
electric car: autocinetum electricum vel autoraeda electrica (saepe duo haec verba pro "car" ipse vidi, at differentiam omnino ignoro)

Pro aliis autem verbis, mihi necessarium videtur ut ea ex verbis Anglicis efficiamus, etsi hoc saepe est incommodum et fastidium movet. :mrgreen:

blue tooth: dens caerulea (forsitan melius erit ut verbo Anglico utaris, equidem nescio)
hot dog: canis calidus (quod verbum non omnino nuga est, nam re vera Gallice dicitur "chien-chaud")
Christmas tree: arbor pro die Christi natali

In me ipsum confidere possum, sed de his tribus superioribus quae effeci dubito nam ea e sermone Anglico Latine verti et foeda sunt, mea quidem sententia.

chvrangbaek
Textkit Neophyte
Posts: 9
Joined: Mon May 07, 2018 7:08 pm

Re: Vocabula novissima de rebus praesentibus

Post by chvrangbaek » Fri Feb 01, 2019 10:21 pm

:D Hoc “filum” est spatium ludendi, et sane, verbiis ludere non foeda, sed iucunda et pulchra est

De casu “Bluetooth”. Haec verba anglica a rege Danico “Harald Bluetooth” oritur, nomen eius fuit in latine “Haraldus Blatan”, Blatan significat “dens caerulus” (etiamsi rectitudo huius nominis est cum littera danica “Blåtand”). Ergo, “Bluetooth” in lingua latina est Blatan. Nonne recte videtur?

chvrangbaek
Textkit Neophyte
Posts: 9
Joined: Mon May 07, 2018 7:08 pm

Re: Vocabula novissima de rebus praesentibus

Post by chvrangbaek » Fri Feb 01, 2019 10:23 pm

*hoc verbum anglicum :o

Hocmihinomenest
Textkit Neophyte
Posts: 22
Joined: Fri Jan 12, 2018 9:08 pm

Re: Vocabula novissima de rebus praesentibus

Post by Hocmihinomenest » Mon Feb 04, 2019 4:53 am

Tibi omnino assentio, haud iniucundum est verbis ludere! Nonnumquam autem verba tam "verbatim" efficio nec Latinitate vera sunt. Adhuc perutile est nobis quibus facultas Latine loquendi est, hoc enim modo de rebus praesentibus vel modernis loqui possumus! Vale amice! :mrgreen:

ferriculus
Textkit Neophyte
Posts: 17
Joined: Sat Sep 15, 2018 6:14 am
Location: Bernae in Confoederatione Helvetica

Re: Vocabula novissima de rebus praesentibus

Post by ferriculus » Thu Feb 07, 2019 8:49 pm

Quomodo dicam "permafrost"?

Primum in locutionem "terra congelata" converti, sed ut "sempervirens", "sempervivus" censeor "sempergelida terra/humus" aut substantivum "sempergelum" idoneum esse.
(Si errores sunt, obsecro, adjuva me ad eos corrigendos. Tibi gratias ago.)

Post Reply