Page 3 of 3

Re: Grex Latinus Didacopolitanus

Posted: Fri Nov 06, 2020 10:01 pm
by bedwere
Nūntius Conventiculī Novembris.


Conveniēmus, amīcī meī, diē Sāturnī 14ō Novembris (a.d. XVIII Kal. Dec.), hōrā 13ā (1 P.M.) in āreā statīvā hāc:

16275 Espola Rd, Poway, CA 92064

Image




Deinde ambulābimus Latīnē colloquentēs per Agrum Caeruleum (vulgō Blue Sky Ecological Reserve). Perveniēmusne ad Lacum Ramōnam?

Image


Venīte bene calceātī!

Image

Re: Grex Latinus Didacopolitanus

Posted: Sat Nov 14, 2020 11:48 pm
by bedwere
Imāginēs conventiculī hōdiernī

Hodiē, a.d. XVIII Kal. Dec., congregātī sumus trēs gladiātōrēs Agrō Caeruleō. Deinde usque ad lacum Pauiēnsem (vulgō Poway) ambulāvimus dē variīs rēbus colloquentēs. Inter quās, optimī ad Latīnum docendum librī, diēs āctiōnis grātiārum, S. Augustīnus, etc. Tandem reversī ad āream stātīvam valē dīximus. Futūrum autem conventiculum fīet in Monte Nigrō.

Image
Rubus hic ubīque pullulat

Image
Ecce lacus, ō amīcī!

Re: Grex Latinus Didacopolitanus

Posted: Fri Dec 11, 2020 8:28 pm
by bedwere
Nūntius Conventiculī Decembris


Image

Conveniēmus, amīcī cārissimī, diē Sāturnī 19ō Decembris (a.d. XIV Kal. Jan.), hōra 13:00, in hortō ad pedēs Montis Nigrī:

9711 Oviedo Way, San Diego, CA 92129

Image


Deinde poterimus sīve in hortō manēre sīve ad summum montem ascendere. Dē quō, audītīs sodālibus, ipsō diē dēcernēmus.

Re: Grex Latinus Didacopolitanus

Posted: Sun Jan 24, 2021 12:09 am
by bedwere
Prīmum conventiculum annī MMXXI

Hodiē gladiātōrēs trēs neque ventum neque pluviam timentēs ad pedēs Montis Nigrī convēnērunt. Mihi vērō pulchrum et bonum vidētur temporibus istīs per linguam Latīnam et amīcitiam nōs ad invicem rōborāre. Utinam aliī veniant ad proxima novī annī conventicula!



Image
Nōs trēs

Image
Jūdiciola et Jōannēs

Image
In imbre Latīnē loquentēs

Re: Grex Latinus Didacopolitanus

Posted: Sat Feb 13, 2021 5:15 am
by bedwere
Nuntius Conventiculī Februāriī

Conveniēmus, amīcī, diē Sāturnī 20ō Februāriī, hōrā 13:00 (1 PM), hoc in agrō:

8175 Regents Rd, San Diego, CA 92122
Image

Image



Deinde dē quālibet rē loquēmur!

Spērō discipulōs Ūniversitātis Californiae ad locum Campō propinquum ventūrōs.

Re: Grex Latinus Didacopolitanus

Posted: Sat Mar 27, 2021 11:23 pm
by bedwere
Imāginēs conventiculī

Hodiē convēnīmus apud Lacum Murriaticum trēs gladiātōrēs. Jūcundē vērō collocūtī sumus circā lacum ambulantēs necnōn ānserēs spectantēs. Utinam plūrēs amīcī adfuissent ut amīcitiā fruerentur! Nōlīte ergō timēre silentēs et absentēs! Vōs enim expectāmus in proximum conventiculum!

Image
Image
Image
Image

Re: Grex Latinus Didacopolitanus

Posted: Sat May 08, 2021 11:16 pm
by bedwere
Imāginēs conventiculī


Image
ImageG
Image
Image
Image
Image
Image
Image



Hodiē quīnque gladiātōrēs ascendimus tria cacūmina in monte. Post enim multōs mēnsēs gāvīsī sumus quia Hieremīās et Leō iterum adfuērunt. Ascēnsus quidem lentior fuit. Nam per aspera ad astra, ut ita dicāmus. Reditus autem plēnō gradū factus est ut Leō ad convīvium īre posset. Ad proximum conventiculum!

Re: Grex Latinus Didacopolitanus

Posted: Sun Jun 20, 2021 12:09 am
by bedwere
Imāginēs conventiculī


Hodiē convēnīmus in Convalle Pinnāculōrum quīnque gladiātōrēs ut ambulārēmus usque ad dējectum aquārum. Inter nōs adfuit prīmum Sebastiānus fīlius Jōhannis. Jūdiciola autem dēbuit abīre ante fīnem quia occupāta erat. Proptereā, prōh dolor, abest ab imāginibus.


Image
Image

Re: Grex Latinus Didacopolitanus

Posted: Sun Jul 18, 2021 12:41 am
by bedwere
Imāgō conventiculī hodiernī


Image

Hodiē convenīmus trēs gladiātōrēs ut Latīnē colloquentēs ambulārēmus circā Sinum Missiōnis. Melius est enim diēbus aestīvīs prope mare congregārī. Circuitū autem complētō, reversī ad āream statīvam valē dīximus. Utinam plūrēs Augustō mēnse adsīmus!

Re: Grex Latinus Didacopolitanus

Posted: Sun Feb 06, 2022 1:09 am
by bedwere
Ascēnsus et dēscēnsus montis Sōlitūdinis


Hodiē, Nōnīs Februāriīs, ascendimus montem Sōlitūdinem gladiātōrēs quīnque. Cum sūdum esset neque āēr calēret, placuit iter omnibus nōbīs. In summō monte cōnstitūtī, multa longinqua diū spectāvimus. Deinde, nōbīs ad vallem reversīs, Leō tunicam gladiātōriam, magnō cum gaudiō, tandem accēpit. Ad proximum conventiculum!
Image

Image

Image

Image

Image

Image

Re: Grex Latinus Didacopolitanus

Posted: Sun Mar 13, 2022 12:11 am
by bedwere
Imāginēs conventiculī Mārtiī

Hodiē, ā.d. IV Id. Mār., convēnimus in convalle Rosārum ut Latīnē colloquentēs ambulārēmus. Trīstēs quidem ob absentiam Jūdiciolae, quae minus bene sē sentiēbat ut adesset, laetī autem quia Hieremīas cum uxōre Jōsēphīnā advēnisset, iter fēcimus usque ad fīnem convallis. Deinde, reversī ad āream stātīvam valē dīximus.

Image

Image

Re: Grex Latinus Didacopolitanus

Posted: Sun May 29, 2022 3:39 am
by bedwere
Imāginēs conventiculī



Hodiē septem gladiātōrēs convēnimus in campō Ūniversitātis Pūblicae Sānctī Didacī. Ibi Hieremīās testūdinem quam invēnerat in piscīnā posuit. Nōs autemlātrīnam prō Hieremīā invēnimus. Jōhannēs vērō locum bene sciēns ad pulchriōrēs locōs dūxit. Libentissimē Fidem et Alyssam discipulās suscēpimus. Ad proximum conventiculum, quō montem ascendēmus!






Image
Testūdo

Image
Exspectant Hieremīam

Image
Heremīas melius sē sentit

Image
Nōs omnēs

Image
Hōrologium
Image
Optimum aedificium

Re: Grex Latinus Didacopolitanus

Posted: Sun Jun 19, 2022 12:08 am
by bedwere
Imāginēs conventiculī


Hodiē convenīmus trēs gladiātōrēs ad ascendendum montem Cucullum. Dēfuit quidem amīcus Jōannis quī nōn vacābat.Latīnē ergō colloquentēs pervenīmus ferē usque ad montīs cacūmen. Grātiās agō vōbīs ob lepidam ambulātiōne, praesertim Leōnī quī etsī post morbum con valēscēns, voluit adesse. Cōgitātē dē opere nōbīs legendō in futūrō conventiculō, quaesō!

Image
Image

Re: Grex Latinus Didacopolitanus

Posted: Sat Jul 09, 2022 11:54 pm
by bedwere
Imāgō conventiculī hodiernī


Image
Hodiē trēs gladiātōrēs in agrō Statiōnis Lībertātis ad Nepōtem legendum convēnimus. Legimus autem capita I, II, III, IV dē Themistoclē. Mīrus vērō ūsus subjūnctīvī in sententiā hāc:

barbarus [...] adeō angustō marī cōnflīxit, ut eius multitūdō nāvium explicārī nōn potuerit.(Nep. Them. 4.5)

explicātur in librō hōc (389). Cum autem multa in vītā meā mūtātūra sint, ut scītis, tempore opportūnō certiōrēs vōs faciam. Valēte!

Re: Grex Latinus Didacopolitanus

Posted: Sun Dec 04, 2022 12:52 am
by bedwere
Hodiē in hortō Balboīcō ut Latīnē loquerēmur quattuor gladiātōrēs convēnimus. Īnspicite enim imāginēs nostrās ante statuam cui nōmen Poētā et Mūsa. Difficile autem fuit invenīre locum ubi vehicula nostra satuerēmus quia plūrimī hominēs propter diem fēstum in hortō adfuērunt ac viae obstrūctae sunt. Inter autem caupōnās ūna fuit ubi cibum Rōmānum vēnumdābātur. Sīc saltem cauponāriī asserēbant. Leō et emit et edit et adhūc vīvit. Post jūcundum colloquium, optantēs invicem fēlīcēs fēstās Nātīvitātis, valē dīximus.



Image

Image

Image

Image

Image

Image

Re: Grex Latinus Didacopolitanus

Posted: Sun Jan 22, 2023 10:38 pm
by bedwere
Grex Latinus Didacopolitanus

Image

In hāc imāgine, amīcī, trēs gladiātōrēs adsunt ante theātrum nōndum parātum quod in campō Ūniversitātis Californiae exstruitur. Quod hominēs indoctī, nec Latīnē nec Graecē scientēs, amphitheātrum appellant. Nam in amphitheātrō spectātōrēs circum scaenam sunt, in theātrō autem  prō eā sedent. Aliae autem imāginēs dēsunt quia telephōnium meum exstīnctum est. Longē vērō per campum ambulāvimus,  pōtiōnēs calidās  sūmpsimus, amīcitiam renovāvimus. Ad proximum conventiculum!