This board is a composition workshop, like a writers' workshop: post your work with questions about style or vocabulary, comment on other people's work, post composition challenges on some topic or form, or just dazzle us with your inventive use of galliambics.
Hodiē, a.d. XVIII Kal. Dec., congregātī sumus trēs gladiātōrēs Agrō Caeruleō. Deinde usque ad lacum Pauiēnsem (vulgō Poway) ambulāvimus dē variīs rēbus colloquentēs. Inter quās, optimī ad Latīnum docendum librī, diēs āctiōnis grātiārum, S. Augustīnus, etc. Tandem reversī ad āream stātīvam valē dīximus. Futūrum autem conventiculum fīet in Monte Nigrō.
Hodiē gladiātōrēs trēs neque ventum neque pluviam timentēs ad pedēs Montis Nigrī convēnērunt. Mihi vērō pulchrum et bonum vidētur temporibus istīs per linguam Latīnam et amīcitiam nōs ad invicem rōborāre. Utinam aliī veniant ad proxima novī annī conventicula!
Hodiē quīnque gladiātōrēs ascendimus tria cacūmina in monte. Post enim multōs mēnsēs gāvīsī sumus quia Hieremīās et Leō iterum adfuērunt. Ascēnsus quidem lentior fuit. Nam per aspera ad astra, ut ita dicāmus. Reditus autem plēnō gradū factus est ut Leō ad convīvium īre posset. Ad proximum conventiculum!
Hodiē convēnīmus in Convalle Pinnāculōrum quīnque gladiātōrēs ut ambulārēmus usque ad dējectum aquārum. Inter nōs adfuit prīmum Sebastiānus fīlius Jōhannis. Jūdiciola autem dēbuit abīre ante fīnem quia occupāta erat. Proptereā, prōh dolor, abest ab imāginibus.
Hodiē convenīmus trēs gladiātōrēs ut Latīnē colloquentēs ambulārēmus circā Sinum Missiōnis. Melius est enim diēbus aestīvīs prope mare congregārī. Circuitū autem complētō, reversī ad āream statīvam valē dīximus. Utinam plūrēs Augustō mēnse adsīmus!
Hodiē, Nōnīs Februāriīs, ascendimus montem Sōlitūdinem gladiātōrēs quīnque. Cum sūdum esset neque āēr calēret, placuit iter omnibus nōbīs. In summō monte cōnstitūtī, multa longinqua diū spectāvimus. Deinde, nōbīs ad vallem reversīs, Leō tunicam gladiātōriam, magnō cum gaudiō, tandem accēpit. Ad proximum conventiculum!
Hodiē, ā.d. IV Id. Mār., convēnimus in convalle Rosārum ut Latīnē colloquentēs ambulārēmus. Trīstēs quidem ob absentiam Jūdiciolae, quae minus bene sē sentiēbat ut adesset, laetī autem quia Hieremīas cum uxōre Jōsēphīnā advēnisset, iter fēcimus usque ad fīnem convallis. Deinde, reversī ad āream stātīvam valē dīximus.
Hodiē septem gladiātōrēs convēnimus in campō Ūniversitātis Pūblicae Sānctī Didacī. Ibi Hieremīās testūdinem quam invēnerat in piscīnā posuit. Nōs autemlātrīnam prō Hieremīā invēnimus. Jōhannēs vērō locum bene sciēns ad pulchriōrēs locōs dūxit. Libentissimē Fidem et Alyssam discipulās suscēpimus. Ad proximum conventiculum, quō montem ascendēmus!
Hodiē convenīmus trēs gladiātōrēs ad ascendendum montem Cucullum. Dēfuit quidem amīcus Jōannis quī nōn vacābat.Latīnē ergō colloquentēs pervenīmus ferē usque ad montīs cacūmen. Grātiās agō vōbīs ob lepidam ambulātiōne, praesertim Leōnī quī etsī post morbum con valēscēns, voluit adesse. Cōgitātē dē opere nōbīs legendō in futūrō conventiculō, quaesō!
Hodiē trēs gladiātōrēs in agrō Statiōnis Lībertātis ad Nepōtem legendum convēnimus. Legimus autem capita I, II, III, IV dē Themistoclē. Mīrus vērō ūsus subjūnctīvī in sententiā hāc:
barbarus [...] adeō angustō marī cōnflīxit, ut eius multitūdō nāvium explicārī nōn potuerit.(Nep. Them. 4.5)
explicātur in librō hōc (389). Cum autem multa in vītā meā mūtātūra sint, ut scītis, tempore opportūnō certiōrēs vōs faciam. Valēte!
Hodiē in hortō Balboīcō ut Latīnē loquerēmur quattuor gladiātōrēs convēnimus. Īnspicite enim imāginēs nostrās ante statuam cui nōmen Poētā et Mūsa. Difficile autem fuit invenīre locum ubi vehicula nostra satuerēmus quia plūrimī hominēs propter diem fēstum in hortō adfuērunt ac viae obstrūctae sunt. Inter autem caupōnās ūna fuit ubi cibum Rōmānum vēnumdābātur. Sīc saltem cauponāriī asserēbant. Leō et emit et edit et adhūc vīvit. Post jūcundum colloquium, optantēs invicem fēlīcēs fēstās Nātīvitātis, valē dīximus.
In hāc imāgine, amīcī, trēs gladiātōrēs adsunt ante theātrum nōndum parātum quod in campō Ūniversitātis Californiae exstruitur. Quod hominēs indoctī, nec Latīnē nec Graecē scientēs, amphitheātrum appellant. Nam in amphitheātrō spectātōrēs circum scaenam sunt, in theātrō autem prō eā sedent. Aliae autem imāginēs dēsunt quia telephōnium meum exstīnctum est. Longē vērō per campum ambulāvimus, pōtiōnēs calidās sūmpsimus, amīcitiam renovāvimus. Ad proximum conventiculum!
Ecce, amīcī, quattuor gladiātōrēs in Lūdō Epīscopālī. Convēnīmus enim illic ubi Jōhannēs Leōque docent ut Latīnē inter nōs loquerēmur. Grātiās vērō agimus ambōbus quī hūmānissimē nōs accēpērunt. Campus autem pulcher mihi vīsus est, quamquam sacellum īnspicere nōn potuimus. Futūrō autem mēnsē iterum legere Nepōtem pergēmus.
Heri in hortō prope domum Jōhannis jūcundum conventiculum factum est. Gāvīsī sumus quiaadfuit et Sebastiānus fīlius ejus in Angliam vespere profectūrus. Simul Nepōtem usque ad Nep. Lys. 1 legimus. Optō vōbīs fēlīcem diem Solīs ā nūbibus occultātī!
Adfuimus trēs gladiātōrēs ad conventiculum, legentēs usque ad Nep. Lys. 4. Uxor autem mea Grātia imāginēs fēcit, in quibus et fīlium meum Philippum vidētis. Sponte quidem Rōmānō mōre salūtat, ego autem nōn docuit.
Hodiē iter fēcimus in centrum urbis ut convenīrent in aedificiō ubi Gabriēl habitat. Illīc, spectāta ā summō urbe, Nepōtem lēgimus usque ad Nep. Alc. 4. Grātiās Gabriēlī agimus ob hospitālitātem! Proximō autem mēnsē, conventiculum fīet in campō Ūniversitātis Californiae. Audīvimus enim nōnnūllōs Jūdiciolae nostrae discipulōs Latīnē loquī cupere.
Heri in bibliothēcā centrālī congressī, nōs trēs lēgimus usque ad Nep. Alc. 8. Deinde librōs antīquōs ibi collēctōs īnspeximus. Nōnnūllī ipsōrum Latīnē scrīptī sunt. Ibīdem taberna librōrum parvī pretiī invenītur. Ad proximum conventiculum!
Convenīmus diē Sāturnī in hortō rosārum trēs gladiātōrēs. Deinde, legimus duo mīra, quae Gabriel nōbīs dederat, tardae Latīnitātis excerpta, prius adjūrātiōnem Graecīs litterīs Latīnē scrīptam, alterum ē Cōnfessiōne S. Patriciī. Tunc memineram dē sitū ubi opera in meliōrem Latīnitātem versa inveniuntur, praesertim Itinerārium Ēgeriae et Getica. Tandem ad Nepōtem conversī ad fīnem dē Alcibiade capitulī tantum virum admīrātī pervēnimus. Futūrō ergō conventiculō vītam Thrasybūlī incipiēmus (Nep. Thr. 1).
Hodiē a.d. XVII Kal. Apr. congressī in Agrō Vīsiōnis Montānae sub tentōriō, quattuor gladiātōrēs tōtam Thrasybūlī vītam usque ad Nep. Con. 1 lēgimus. Quae vērō tam mīrābilis fuit quam mors ignōbilis. Imāginem autem ūnam fēcī.
Mittō vōbīs, amīcī, imāginēs conventiculī hodiernī duās. Etsī ob Jōannīs absentiam dolentēs, dē Jūdiciolae gāvīsī sumus reditū. Jam diem proximī conventiculī et locum scīmus. Iterum congregābimur Kalendīs Jūniīs in campō Ūniversitātis ut legāmus Nep. Di. 1
Semper mē dēlectat in campō Ūniversitātis Californiae convenīre neque sciō quotiēs jam illīc congregātī sīmus. Magnus autem liber in imāgine tomus prior est illīus Forcellīnī lexicī nūper ā Gabriēle comparātūs. Lēgimus autem usque ad Nep. Di. 5.
Heri congressī trēs gladiātōrēs in agrō secus sinum Didacōpolītānum amoenō, lēgimus Nepōtem usque ad Nep. Di. 8. Multa vērō passus Diōn rērum potītus est interfectō iniūstō tyrannō, tālis autem factus est et ipse. Quod nōs hodiernōs dē nātūrā hūmānā aliquid sempiternum docet.
Heri, prīdiē Kal. Sep., quīnque gladiātōrēs apud lacum Chollam convēnimus. Magnō enim cum gaudiō novum hominem Erīcum in sodālitātem nostram accēpimus.Tōtum autem dē Diōne sermōnem lēgimus. Proptereā hōc mēnsē historiam Īphicratis incipiēmus (Nep. Iph. 1). Ante quam ā conventiculō discēdimus, Gabriēl vestīgia quae videntur cervōrum impressa in calce invēnit. Ad proximum!
Heri gladiātōrēs in Agrō Vīsiōnis Montānae ad Nepōtem legendum congregātī sunt. Pervēnimus enim usque ad Nep. Tim 3.1 Prīmum autem tuniculae sodālibus datae sunt quae quīntum decimum coetūs nostrī annive anniversārium commemorant. Grātiās iterum agō vōbīs ob quīndecim annōs Latīnitātis vīvae necnōn amīcitiae virentis.
Hodiē quattuor gladiātōrēs convēnimus ad Nepōtem legendum, laetī ob Hieremīae reditum, dolentēs quia Jūdiciola propter fēlem suum aegrōtum pervenīre nōn potuit. Utinam omnēs adsīmus ad futūrum conventiculum! Lēctiō autem nostra ā Nep. Dat. 5 perget.