Quid homines in hac agora censent, eratne lingua Illyrica "centum" aut "satem" lingua? Linguae Indo-Europeae omnes in duas uniones divisae sunt: "centum" et "satem". In "centum" linguis, Indo-Europeanum phonemum 'kj' in 'k' vertitur. Lingua Latina est "centum" lingua, etiam sunt lingua Graeca et lingua Anglica. In lingua Anglica vere 'kj' in 'h' vertitur, sed, quodam tempore, ante Grimmi legem, 'kj' in 'k' vertebatur in lingua Anglica, et propterea lingua Anglica est "centum" lingua. In "satem" linguis, 'kj' in 's' vertitur. Exempla "satem" linguarum sunt lingua Croatica, lingua Albanica et lingua Sanskrit. James Patrick Mallory scripsit in Encyclopedia of Indo-European Culture se censere id, num Illyrica erat "centum" aut "satem", ex datis quae habemus, sciri non posse. Plurimi linguistae in Croatia, et alibi in Balkane, censent linguam Illyricam fuisse "satem" linguam et etiam progenitorem esse linguae Albanicae. Sed ego censeo linguam Illyricam "centum" linguam fuisse. Die ante heri, ego publicavi YouTube filamentum in lingua Croatica de eo.
https://youtu.be/4QQ2iJZnyUk
In eo filamento, do quinque argumenta pro idea quia lingua Illyrica erat "centum" lingua. Ea argumenta sunt:
1. 'K'-'r' regularitas in nominibus fluminum in Croatia. In multis nominibus fluminum in Croatia, primus consonans est 'k' et secundus consonans est 'r': Krka, Korana, Krapina, Krbavica, Kravarščica, et duo flumina cum nomine Karašica. Plurimi linguistae censent eam regularitatem coincidentalem esse, sed ego censeo quia theoria informationis (Paradoxa Dierum Natalium et Entropia Collisionum) docet nobis quia probabilitas ut ea regularitas apparet coincidentaliter est inter 1/300 et 1/17. Calculationem habetis in meo textu "Etimologija Karašica", quod publicavi in almanaco Valpovački Godišnjak anno Domini 2022-o. Ego censeo quia nomen "Karašica" venit ex Illyrico nomine Kurr-urr-issia, et quia "kurr" significabat "fluere" (probabiliter ex Indo-Europea *kjers, quod significabat "currere"), "urr" significabat "aqua" (ex Indo-Europea *weh1r), et "-issia" erat suffixum in lingua Illyrica, quod etiam est in antiquo nomine pro Đakovo, "Certissia". Per me, nomen "Kurrurrissia" ivit ex Illyrico in Prae-Sclavicum *Kъrъrьsьja, quod dedit "Karrasj-">"Karaš-ica" (-ica est Croaticum suffixum) in hodierna lingua Croatica. Ego etiam censeo Krapina venisse ex Illyrico nomine Kar-p-ona, "kar" ex *kjers, "p" ex *h2ep (aqua), et "ona" erat suffixum in multis Illyricis nominibus locorum, inter alia, "Salona" et "Albona". Per me, nomen "Karpona" ivit ex Illyrico in Prae-Sclavicum *Korpyna, quod dedit "Krapina" in hodierna lingua Croatica. Et cetera...
2. Si lingua Illyrica erat "centum" lingua, "Curicum", antiquum nomen pro Krk, potest legi ut "caurus, ventus borealis", ex Indo-Euroepea *(s)kjeh1weros (unde Latinum verbum "caurus" venit), et Krk est borealissima insula in mare nostro.
3. Si lingua Illyrica erat "centum" lingua, "Incerum", antiquum nomen pro Požega, potest legi ut "cor vallis", ex Indo-Europeais radicibus *h1eyn (vallis) et *kjer(d) (cor).
4. Si lingua Illyrica erat "centum" lingua, "Cibelae", antiquum nomen pro Vinkovci, potest legi ut "firma casa" vel "castrum", ex Indo-Europeis radicibus *kjey (casa) et *bel (firmus).
5. Multae inscriptiones in lingua Illyrica incipiunt cum "klauhi zis", et id probabiliter significabat "Audiat Deus...". "Klauhi" ergo probabiliter venit ex *kjlew (audire), ergo, *kj vertitur in *k in lingua Illyrica.
Audiunturne ea argumenta vobis compellentia?
Eratne lingua Illyrica "centum" aut "satem" lingua? Suntne Albani nativi in Balkane?
-
- Textkit Member
- Posts: 148
- Joined: Fri Aug 24, 2018 11:04 am
- Location: Donji Miholjac, Croatia
- Contact:
-
- Textkit Member
- Posts: 148
- Joined: Fri Aug 24, 2018 11:04 am
- Location: Donji Miholjac, Croatia
- Contact:
-
- Textkit Member
- Posts: 148
- Joined: Fri Aug 24, 2018 11:04 am
- Location: Donji Miholjac, Croatia
- Contact:
Re: Eratne lingua Illyrica "centum" aut "satem" lingua? Suntne Albani nativi in Balkane?
@jeidsath Quid tu censes de eo?
-
- Textkit Member
- Posts: 148
- Joined: Fri Aug 24, 2018 11:04 am
- Location: Donji Miholjac, Croatia
- Contact:
Re: Eratne lingua Illyrica "centum" aut "satem" lingua? Suntne Albani nativi in Balkane?
Estne gravissima sententia in meo textu comprehensibilis?
In secunda parte eae sententiae, utebar "quia"+indicativum et non accusativum cum infinitivo quoniam censeo sententiam magis legibilem esse si scripta est eo modo. Id est tribus stratis alta obiectiva subsententia.Plurimi linguistae censent eam regularitatem coincidentalem esse, sed ego censeo quia theoria informationis (Paradoxa Dierum Natalium et Entropia Collisionum) docet nobis quia probabilitas ut ea regularitas apparet coincidentaliter est inter 1/300 et 1/17.