What's the weather today? (Latine)
-
- Textkit Neophyte
- Posts: 23
- Joined: Sun Jul 17, 2016 4:16 pm
Re: What's the weather today? (Latine)
Per hac hebdómada, tam frígidum erat quod stríriae fictae sunt in tectis et autoraétis. Proxi tempus quo formántur erat mense Februário, anno millésimo nonacentésimo nonagésimo sexto. Cives Luduvicianae nesciunt quomodo agere hieme, ergo scholae et ludi et officia clausi sunt, donec hodie.
Corrections are welcome.
- bedwere
- Global Moderator
- Posts: 5110
- Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
- Location: Didacopoli in California
- Contact:
Re: What's the weather today? (Latine)
Hodie Didacopoli caelum nebulosum habetur. Dicunt enim post meridiem pluviam forte fore.
Corrections are welcome (especially for projects).
Blogger Profile My library at the Internet Archive
Meae editiones librorum. Αἱ ἐμαὶ ἐκδόσεις βίβλων.
Blogger Profile My library at the Internet Archive
Meae editiones librorum. Αἱ ἐμαὶ ἐκδόσεις βίβλων.
- Anthony Appleyard
- Textkit Member
- Posts: 173
- Joined: Mon May 23, 2011 12:43 pm
Re: What's the weather today? (Latine)
Hic in Mamucio in Anglia, pluit et pluit et pluit xv vel xx dies in vix cessit pluere.
- Ursinus
- Textkit Enthusiast
- Posts: 493
- Joined: Tue Oct 06, 2015 4:06 am
Re: What's the weather today? (Latine)
Erat multa nix in Iova. Antecedentibus autem diebus aestus magnus, saltem secundum mensuram Iovensem, factus est ut desolveretur omnis nix. Videtur mihi vesperum esse.
Curate ut salvi sint, mi carissimi!
Curate ut salvi sint, mi carissimi!
In hoc enim fallimur, quod mortem prospicimus" -- Lucius Annaeus Seneca
Vestibulum: Revised and Expanded
Διορθοῦ με εἰ πλανῶμαι, παρακαλῶ.
Gratia et Pax,
Joannes Ursinus
Vestibulum: Revised and Expanded
Διορθοῦ με εἰ πλανῶμαι, παρακαλῶ.
Gratia et Pax,
Joannes Ursinus
- bedwere
- Global Moderator
- Posts: 5110
- Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
- Location: Didacopoli in California
- Contact:
Re: What's the weather today? (Latine)
Hodie caelum partim nebulosum habetur. Tamen aer tepidus est.
Corrections are welcome (especially for projects).
Blogger Profile My library at the Internet Archive
Meae editiones librorum. Αἱ ἐμαὶ ἐκδόσεις βίβλων.
Blogger Profile My library at the Internet Archive
Meae editiones librorum. Αἱ ἐμαὶ ἐκδόσεις βίβλων.
- Ursinus
- Textkit Enthusiast
- Posts: 493
- Joined: Tue Oct 06, 2015 4:06 am
Re: What's the weather today? (Latine)
Heri procella nivosa facta est magna ut domum non redirem. Itaque mansi prope civitatem ubi mea universitas est. Gratiosus sum amicum habere prope.
Hodie autem mihi arridet quia tempestas melior adest. Opto vos omnes bene esse!
Hodie autem mihi arridet quia tempestas melior adest. Opto vos omnes bene esse!
In hoc enim fallimur, quod mortem prospicimus" -- Lucius Annaeus Seneca
Vestibulum: Revised and Expanded
Διορθοῦ με εἰ πλανῶμαι, παρακαλῶ.
Gratia et Pax,
Joannes Ursinus
Vestibulum: Revised and Expanded
Διορθοῦ με εἰ πλανῶμαι, παρακαλῶ.
Gratia et Pax,
Joannes Ursinus
- bedwere
- Global Moderator
- Posts: 5110
- Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
- Location: Didacopoli in California
- Contact:
Re: What's the weather today? (Latine)
Avete, amici! Mane surgens e lecto inveni caliginem. Nunc autem sol splendet.
Corrections are welcome (especially for projects).
Blogger Profile My library at the Internet Archive
Meae editiones librorum. Αἱ ἐμαὶ ἐκδόσεις βίβλων.
Blogger Profile My library at the Internet Archive
Meae editiones librorum. Αἱ ἐμαὶ ἐκδόσεις βίβλων.
- Ursinus
- Textkit Enthusiast
- Posts: 493
- Joined: Tue Oct 06, 2015 4:06 am
Re: What's the weather today? (Latine)
Quamquam tempestas hesterna melior erat nudio tertio, incommodum mihi factum est: autokinetum meum fractum est (fortasse meliore modo dici potest). Adharescebam ad urbem qua non volebam remanere. Multas horas necesse erat mihi expectare dum ut ita dicam pittacia propter autokinetum pondendum. Bonus dies igitur non erat mihi. Sed hodie novus dies est.
Opto tibi bonum diem Mercurii, Beduere.
Opto tibi bonum diem Mercurii, Beduere.
In hoc enim fallimur, quod mortem prospicimus" -- Lucius Annaeus Seneca
Vestibulum: Revised and Expanded
Διορθοῦ με εἰ πλανῶμαι, παρακαλῶ.
Gratia et Pax,
Joannes Ursinus
Vestibulum: Revised and Expanded
Διορθοῦ με εἰ πλανῶμαι, παρακαλῶ.
Gratia et Pax,
Joannes Ursinus
- bedwere
- Global Moderator
- Posts: 5110
- Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
- Location: Didacopoli in California
- Contact:
Re: What's the weather today? (Latine)
Doleo, amice, ob aerumnas tuas. Viriliter age! Hic autem Didacopolitani caelo sereno fruuntur.
Corrections are welcome (especially for projects).
Blogger Profile My library at the Internet Archive
Meae editiones librorum. Αἱ ἐμαὶ ἐκδόσεις βίβλων.
Blogger Profile My library at the Internet Archive
Meae editiones librorum. Αἱ ἐμαὶ ἐκδόσεις βίβλων.
-
- Textkit Enthusiast
- Posts: 527
- Joined: Tue Jun 04, 2013 12:23 pm
Re: What's the weather today? (Latine)
Ursine,
Spero te incolumem domum rediisse.
Spero te incolumem domum rediisse.
Olim in libro a Dr. Rouse, sub titulo Scenes from Sixth Form Life, scripto legi unum e pueris in ludum sero advenisse. Cum magister causam rogavisset, puer respondit "machinam suam aegrotare"Ursinus wrote:Quamquam tempestas hesterna melior erat nudio tertio, incommodum mihi factum est: autokinetum meum fractum est (fortasse meliore modo dici potest).
- Ursinus
- Textkit Enthusiast
- Posts: 493
- Joined: Tue Oct 06, 2015 4:06 am
Re: What's the weather today? (Latine)
O Shenoute, mihi placet tuam loquelam "machinam aegrotare." Eloquentior est sermo tua quam dixi. Non iam aegrotat autokinetum meum reficientis cantho et pila electrica .
In hoc enim fallimur, quod mortem prospicimus" -- Lucius Annaeus Seneca
Vestibulum: Revised and Expanded
Διορθοῦ με εἰ πλανῶμαι, παρακαλῶ.
Gratia et Pax,
Joannes Ursinus
Vestibulum: Revised and Expanded
Διορθοῦ με εἰ πλανῶμαι, παρακαλῶ.
Gratia et Pax,
Joannes Ursinus
- Ursinus
- Textkit Enthusiast
- Posts: 493
- Joined: Tue Oct 06, 2015 4:06 am
Re: What's the weather today? (Latine)
Hodie denuo factura est procella nivosa. Priusquam adveniet discedam, saltem spero. Nunc autem serena est tempestas.
Vos custodiat Deus. Curate ut salvi sitis.
Vos custodiat Deus. Curate ut salvi sitis.
In hoc enim fallimur, quod mortem prospicimus" -- Lucius Annaeus Seneca
Vestibulum: Revised and Expanded
Διορθοῦ με εἰ πλανῶμαι, παρακαλῶ.
Gratia et Pax,
Joannes Ursinus
Vestibulum: Revised and Expanded
Διορθοῦ με εἰ πλανῶμαι, παρακαλῶ.
Gratia et Pax,
Joannes Ursinus
- bedwere
- Global Moderator
- Posts: 5110
- Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
- Location: Didacopoli in California
- Contact:
Re: What's the weather today? (Latine)
Et hodie Didacopoli sol splendet in caelo sereno. Valete, omnes!
Corrections are welcome (especially for projects).
Blogger Profile My library at the Internet Archive
Meae editiones librorum. Αἱ ἐμαὶ ἐκδόσεις βίβλων.
Blogger Profile My library at the Internet Archive
Meae editiones librorum. Αἱ ἐμαὶ ἐκδόσεις βίβλων.
- Ursinus
- Textkit Enthusiast
- Posts: 493
- Joined: Tue Oct 06, 2015 4:06 am
Re: What's the weather today? (Latine)
Hodie mihi placet tempestas valde. Quia hiems est certissime non calidus est, sed fortasse dici potest calidus esse considerante hieme.
Curate ut valetis, mi carissimi.
Curate ut valetis, mi carissimi.
In hoc enim fallimur, quod mortem prospicimus" -- Lucius Annaeus Seneca
Vestibulum: Revised and Expanded
Διορθοῦ με εἰ πλανῶμαι, παρακαλῶ.
Gratia et Pax,
Joannes Ursinus
Vestibulum: Revised and Expanded
Διορθοῦ με εἰ πλανῶμαι, παρακαλῶ.
Gratia et Pax,
Joannes Ursinus
- bedwere
- Global Moderator
- Posts: 5110
- Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
- Location: Didacopoli in California
- Contact:
Re: What's the weather today? (Latine)
Adveniunt nubes. Dicunt enim imbrem futurum esse.
Corrections are welcome (especially for projects).
Blogger Profile My library at the Internet Archive
Meae editiones librorum. Αἱ ἐμαὶ ἐκδόσεις βίβλων.
Blogger Profile My library at the Internet Archive
Meae editiones librorum. Αἱ ἐμαὶ ἐκδόσεις βίβλων.
- Ursinus
- Textkit Enthusiast
- Posts: 493
- Joined: Tue Oct 06, 2015 4:06 am
Re: What's the weather today? (Latine)
Hodierno mane nullae nubes in caelo habentur.
In hoc enim fallimur, quod mortem prospicimus" -- Lucius Annaeus Seneca
Vestibulum: Revised and Expanded
Διορθοῦ με εἰ πλανῶμαι, παρακαλῶ.
Gratia et Pax,
Joannes Ursinus
Vestibulum: Revised and Expanded
Διορθοῦ με εἰ πλανῶμαι, παρακαλῶ.
Gratia et Pax,
Joannes Ursinus
- bedwere
- Global Moderator
- Posts: 5110
- Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
- Location: Didacopoli in California
- Contact:
Re: What's the weather today? (Latine)
Pluit per noctem. Inveni enim autocinetum udum. Nunc autem sol splendet. Valete omnes!
Corrections are welcome (especially for projects).
Blogger Profile My library at the Internet Archive
Meae editiones librorum. Αἱ ἐμαὶ ἐκδόσεις βίβλων.
Blogger Profile My library at the Internet Archive
Meae editiones librorum. Αἱ ἐμαὶ ἐκδόσεις βίβλων.
- Ursinus
- Textkit Enthusiast
- Posts: 493
- Joined: Tue Oct 06, 2015 4:06 am
Re: What's the weather today? (Latine)
Tempestas frigidior habetur quam heri. Aliter omnia mecum bene agunt.
In hoc enim fallimur, quod mortem prospicimus" -- Lucius Annaeus Seneca
Vestibulum: Revised and Expanded
Διορθοῦ με εἰ πλανῶμαι, παρακαλῶ.
Gratia et Pax,
Joannes Ursinus
Vestibulum: Revised and Expanded
Διορθοῦ με εἰ πλανῶμαι, παρακαλῶ.
Gratia et Pax,
Joannes Ursinus
- bedwere
- Global Moderator
- Posts: 5110
- Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
- Location: Didacopoli in California
- Contact:
Re: What's the weather today? (Latine)
Imber in nocte fuit. Mane quidem sol splendebat. Nunc autem nubes velant stellas. Crastina vero nocte volabo Bostoniam.
Corrections are welcome (especially for projects).
Blogger Profile My library at the Internet Archive
Meae editiones librorum. Αἱ ἐμαὶ ἐκδόσεις βίβλων.
Blogger Profile My library at the Internet Archive
Meae editiones librorum. Αἱ ἐμαὶ ἐκδόσεις βίβλων.
- Ursinus
- Textkit Enthusiast
- Posts: 493
- Joined: Tue Oct 06, 2015 4:06 am
Re: What's the weather today? (Latine)
Nulla mutatio hic est tempestate. Oro Deum te incolumnem in Bostoniam adventurum esse.
In hoc enim fallimur, quod mortem prospicimus" -- Lucius Annaeus Seneca
Vestibulum: Revised and Expanded
Διορθοῦ με εἰ πλανῶμαι, παρακαλῶ.
Gratia et Pax,
Joannes Ursinus
Vestibulum: Revised and Expanded
Διορθοῦ με εἰ πλανῶμαι, παρακαλῶ.
Gratia et Pax,
Joannes Ursinus
- bedwere
- Global Moderator
- Posts: 5110
- Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
- Location: Didacopoli in California
- Contact:
Re: What's the weather today? (Latine)
Gratias, carissime. Hic autem iterum imbrem expectamus. Cras, si otium mihi fuerit, de tempestate in Massachusetta loquar.
Corrections are welcome (especially for projects).
Blogger Profile My library at the Internet Archive
Meae editiones librorum. Αἱ ἐμαὶ ἐκδόσεις βίβλων.
Blogger Profile My library at the Internet Archive
Meae editiones librorum. Αἱ ἐμαὶ ἐκδόσεις βίβλων.
- Ursinus
- Textkit Enthusiast
- Posts: 493
- Joined: Tue Oct 06, 2015 4:06 am
Re: What's the weather today? (Latine)
Mihi placet te incolumnem in Bostoniam advenisse. Hic omnia habentur ut heri. Custodiat te Dominus.
In hoc enim fallimur, quod mortem prospicimus" -- Lucius Annaeus Seneca
Vestibulum: Revised and Expanded
Διορθοῦ με εἰ πλανῶμαι, παρακαλῶ.
Gratia et Pax,
Joannes Ursinus
Vestibulum: Revised and Expanded
Διορθοῦ με εἰ πλανῶμαι, παρακαλῶ.
Gratia et Pax,
Joannes Ursinus
- bedwere
- Global Moderator
- Posts: 5110
- Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
- Location: Didacopoli in California
- Contact:
Re: What's the weather today? (Latine)
Ave, carissime. Gratias tibi ago ob optationes. Deus retribuat tibi. Hic Cantabrigiae caelum nebulosum est. Dicunt vero aerem tepidiorem esse quam in annis praeteritis.
Corrections are welcome (especially for projects).
Blogger Profile My library at the Internet Archive
Meae editiones librorum. Αἱ ἐμαὶ ἐκδόσεις βίβλων.
Blogger Profile My library at the Internet Archive
Meae editiones librorum. Αἱ ἐμαὶ ἐκδόσεις βίβλων.
- Ursinus
- Textkit Enthusiast
- Posts: 493
- Joined: Tue Oct 06, 2015 4:06 am
Re: What's the weather today? (Latine)
Bonum est auditu tempestatem Bostoniae meliorem esse quam solitam. Unum scio de Bostonia. Nemo vero illic (autoraedam) gubernare potest. Bostoniani forsitan pessimi guberanatores in hac patria. Huius recordor de mansione ibi mea. Ergo recommendo tibi ut non gubernes ipse ne certam oppetat mortem .
Custodiat te Deus insanis a guberantoribus.
Custodiat te Deus insanis a guberantoribus.
In hoc enim fallimur, quod mortem prospicimus" -- Lucius Annaeus Seneca
Vestibulum: Revised and Expanded
Διορθοῦ με εἰ πλανῶμαι, παρακαλῶ.
Gratia et Pax,
Joannes Ursinus
Vestibulum: Revised and Expanded
Διορθοῦ με εἰ πλανῶμαι, παρακαλῶ.
Gratia et Pax,
Joannes Ursinus
- bedwere
- Global Moderator
- Posts: 5110
- Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
- Location: Didacopoli in California
- Contact:
Re: What's the weather today? (Latine)
Gratias, amice! Bostoniani videntur similes Romanis. Terribiles autem Catanenses in Sicilia! Sed noli timere: tramine enim vehor. Hodie autem caelum obnubilatum est. Fortasse pleut.
Corrections are welcome (especially for projects).
Blogger Profile My library at the Internet Archive
Meae editiones librorum. Αἱ ἐμαὶ ἐκδόσεις βίβλων.
Blogger Profile My library at the Internet Archive
Meae editiones librorum. Αἱ ἐμαὶ ἐκδόσεις βίβλων.
- Ursinus
- Textkit Enthusiast
- Posts: 493
- Joined: Tue Oct 06, 2015 4:06 am
Re: What's the weather today? (Latine)
Gaudeo te necesse non habuisse autokinetis vehi, maxime Bostoniarum. Non dubito ergo te securum domum rediturum esse.
In hoc enim fallimur, quod mortem prospicimus" -- Lucius Annaeus Seneca
Vestibulum: Revised and Expanded
Διορθοῦ με εἰ πλανῶμαι, παρακαλῶ.
Gratia et Pax,
Joannes Ursinus
Vestibulum: Revised and Expanded
Διορθοῦ με εἰ πλανῶμαι, παρακαλῶ.
Gratia et Pax,
Joannes Ursinus
- bedwere
- Global Moderator
- Posts: 5110
- Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
- Location: Didacopoli in California
- Contact:
Re: What's the weather today? (Latine)
Saluto te, carissime, ab aeroportu Bostoniensi. Hic enim volatum expecto ad Didacopolin. Caelum vero serenum nunc habetur. Attamen nocte ninget.
Corrections are welcome (especially for projects).
Blogger Profile My library at the Internet Archive
Meae editiones librorum. Αἱ ἐμαὶ ἐκδόσεις βίβλων.
Blogger Profile My library at the Internet Archive
Meae editiones librorum. Αἱ ἐμαὶ ἐκδόσεις βίβλων.
-
- Textkit Neophyte
- Posts: 23
- Joined: Sun Jul 17, 2016 4:16 pm
Re: What's the weather today? (Latine)
Hódie caelum obnubilabátur, sed numquam pluit. Úmidus erat, causa non pluéndi esset.
Corrections are welcome.
- Ursinus
- Textkit Enthusiast
- Posts: 493
- Joined: Tue Oct 06, 2015 4:06 am
Re: What's the weather today? (Latine)
Salvete omnes. Spero te, Beduerum, reditum ad Didcopolin fecisse incolumnem. Hic tepidior habetur ut non ningat sed profecto pluat. Nix liquefacitur. Non certus sum utrum hoc persistat an ningat iterum. Hic ver appropinquat.
In hoc enim fallimur, quod mortem prospicimus" -- Lucius Annaeus Seneca
Vestibulum: Revised and Expanded
Διορθοῦ με εἰ πλανῶμαι, παρακαλῶ.
Gratia et Pax,
Joannes Ursinus
Vestibulum: Revised and Expanded
Διορθοῦ με εἰ πλανῶμαι, παρακαλῶ.
Gratia et Pax,
Joannes Ursinus
- bedwere
- Global Moderator
- Posts: 5110
- Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
- Location: Didacopoli in California
- Contact:
Re: What's the weather today? (Latine)
Avete, amici. Reversus quidem sum die Saturni. Volatus autem longus fuit quia gubernator debuit vitare procellam nivosam quae ab occidente procedebat. Hodie vero caelum partim nebulosum habetur super praeclara urbe.
Corrections are welcome (especially for projects).
Blogger Profile My library at the Internet Archive
Meae editiones librorum. Αἱ ἐμαὶ ἐκδόσεις βίβλων.
Blogger Profile My library at the Internet Archive
Meae editiones librorum. Αἱ ἐμαὶ ἐκδόσεις βίβλων.
- rustymason
- Textkit Fan
- Posts: 240
- Joined: Wed Apr 06, 2005 8:26 pm
- Location: Sugar Land, TX
Re: What's the weather today? (Latine)
Imber totam diem fluit,
Urceatim semper pluit.
Taedet intus nos manere
Numquam potest sol splendere.
Urceatim semper pluit.
Taedet intus nos manere
Numquam potest sol splendere.
- Ursinus
- Textkit Enthusiast
- Posts: 493
- Joined: Tue Oct 06, 2015 4:06 am
Re: What's the weather today? (Latine)
Euge, euge, Maso. Versiculi mihi tui placent. Hic autem diem fere totum pluit, verum nunc consistit. Non modo partim, sed omnino nebulosum est caelum.
Vobis omnibus a deo mille benedictiones sit.
Vobis omnibus a deo mille benedictiones sit.
In hoc enim fallimur, quod mortem prospicimus" -- Lucius Annaeus Seneca
Vestibulum: Revised and Expanded
Διορθοῦ με εἰ πλανῶμαι, παρακαλῶ.
Gratia et Pax,
Joannes Ursinus
Vestibulum: Revised and Expanded
Διορθοῦ με εἰ πλανῶμαι, παρακαλῶ.
Gratia et Pax,
Joannes Ursinus
- bedwere
- Global Moderator
- Posts: 5110
- Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
- Location: Didacopoli in California
- Contact:
Re: What's the weather today? (Latine)
Perbelle! Caniturne fortasse sicut Dies irae?
Hic heri nocte pluit. Hodie autem sol splendet, venti frigidioris ab Oceano spirantis.
Hic heri nocte pluit. Hodie autem sol splendet, venti frigidioris ab Oceano spirantis.
Corrections are welcome (especially for projects).
Blogger Profile My library at the Internet Archive
Meae editiones librorum. Αἱ ἐμαὶ ἐκδόσεις βίβλων.
Blogger Profile My library at the Internet Archive
Meae editiones librorum. Αἱ ἐμαὶ ἐκδόσεις βίβλων.
- Ursinus
- Textkit Enthusiast
- Posts: 493
- Joined: Tue Oct 06, 2015 4:06 am
Re: What's the weather today? (Latine)
Nebulosum caelum habetur. Fortasse pluet hodie.
In hoc enim fallimur, quod mortem prospicimus" -- Lucius Annaeus Seneca
Vestibulum: Revised and Expanded
Διορθοῦ με εἰ πλανῶμαι, παρακαλῶ.
Gratia et Pax,
Joannes Ursinus
Vestibulum: Revised and Expanded
Διορθοῦ με εἰ πλανῶμαι, παρακαλῶ.
Gratia et Pax,
Joannes Ursinus
- bedwere
- Global Moderator
- Posts: 5110
- Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
- Location: Didacopoli in California
- Contact:
Re: What's the weather today? (Latine)
Hic tempestas tam varia habetur ut videar in Anglia esse. Nam mane primum sol splendebat. Postea pluit aliquantulum. Deinde caelum factum est serenum. Quod nunc denuo nebulosum est.
Corrections are welcome (especially for projects).
Blogger Profile My library at the Internet Archive
Meae editiones librorum. Αἱ ἐμαὶ ἐκδόσεις βίβλων.
Blogger Profile My library at the Internet Archive
Meae editiones librorum. Αἱ ἐμαὶ ἐκδόσεις βίβλων.
- Ursinus
- Textkit Enthusiast
- Posts: 493
- Joined: Tue Oct 06, 2015 4:06 am
Re: What's the weather today? (Latine)
Nunc nox est, itaque quomodo tempestas habetur videre non possum. Hodie me oportebat canum stercus a terra tollere. Post liquefactionem, canum stercus totam humum tegit.
In hoc enim fallimur, quod mortem prospicimus" -- Lucius Annaeus Seneca
Vestibulum: Revised and Expanded
Διορθοῦ με εἰ πλανῶμαι, παρακαλῶ.
Gratia et Pax,
Joannes Ursinus
Vestibulum: Revised and Expanded
Διορθοῦ με εἰ πλανῶμαι, παρακαλῶ.
Gratia et Pax,
Joannes Ursinus
- Ursinus
- Textkit Enthusiast
- Posts: 493
- Joined: Tue Oct 06, 2015 4:06 am
Re: What's the weather today? (Latine)
Omnia mecum bene est. Cras est Triumphus Orthodoxiae. Processio scilicet cum imaginibus, quae graece dicitur eikonois, factura est. Quidquid tempestas portaverit in crastinum, bene geremus. Amicis Christianis, bonam Quadrageisam humilitate et poenitentia plenam opto. Valete.
In hoc enim fallimur, quod mortem prospicimus" -- Lucius Annaeus Seneca
Vestibulum: Revised and Expanded
Διορθοῦ με εἰ πλανῶμαι, παρακαλῶ.
Gratia et Pax,
Joannes Ursinus
Vestibulum: Revised and Expanded
Διορθοῦ με εἰ πλανῶμαι, παρακαλῶ.
Gratia et Pax,
Joannes Ursinus
- bedwere
- Global Moderator
- Posts: 5110
- Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
- Location: Didacopoli in California
- Contact:
Re: What's the weather today? (Latine)
Salve, amice! Hodie dies serenus fuit hic, nequi vidi nubes. Fructus autem sum liturgia Romana antiqua. Tu autem fruere illa Constantinopolitana!
Corrections are welcome (especially for projects).
Blogger Profile My library at the Internet Archive
Meae editiones librorum. Αἱ ἐμαὶ ἐκδόσεις βίβλων.
Blogger Profile My library at the Internet Archive
Meae editiones librorum. Αἱ ἐμαὶ ἐκδόσεις βίβλων.
- Ursinus
- Textkit Enthusiast
- Posts: 493
- Joined: Tue Oct 06, 2015 4:06 am
Re: What's the weather today? (Latine)
Quia hodie est dies Lunae est, schola mihi rursus incipit. Temepstas autem optima est. Aer enim tam tepidus erit, immo vero calidus, saltem diei usuali hiberno comparatus. Fore potest usque ad gradus quinquaginta! Tali ob beneficio gratias Deo agens gaudeo!.
In hoc enim fallimur, quod mortem prospicimus" -- Lucius Annaeus Seneca
Vestibulum: Revised and Expanded
Διορθοῦ με εἰ πλανῶμαι, παρακαλῶ.
Gratia et Pax,
Joannes Ursinus
Vestibulum: Revised and Expanded
Διορθοῦ με εἰ πλανῶμαι, παρακαλῶ.
Gratia et Pax,
Joannes Ursinus
- bedwere
- Global Moderator
- Posts: 5110
- Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
- Location: Didacopoli in California
- Contact:
Re: What's the weather today? (Latine)
Hic quoque tempestas optime habetur, amice. Expectamus tamen imbrem vespertinum. Bonam fortunam in ludo!