Page 2 of 3
Re: Grex Latinus Didacopolitanus
Posted: Sun Apr 15, 2018 1:02 am
by bedwere
Imagines de conventiculo hodierno
Conventiculum hodiernum quadam difficultate incipit quia telephonium Elioti nostri ad aliam aream stativam eum adduxit. Tribus tandem gladiatoribus congregatis, Josephina, uxor Hieremiae et quodam modo nostra secundum Eliotum, mirabile visu, imaginem photographicam subitaneam fecit. Deinde, sicut solemus, ambulavimus secundum sinum loquentes de variis rebus usque ad finem conventiculi. Futurum autem conventiculum fiet sub regimine Hieremiae, qui, studiis juridicis optime perfectis, ad promotionis caerimoniam nos invitavit.
Falco
Imago subitanea
Tres gladiatores qui apparuerunt in imagine subitanea
Re: Grex Latinus Didacopolitanus
Posted: Sat Jun 30, 2018 4:10 am
by bedwere
Nuntius conventiculi Julii
Congregabimur, amici, die Saturni 7o Julii, hora 13:00 in Puncta Hospitalitatis, in area stativa hac:
2544 Quivira Ct, San Diego, CA 92109

Ibi est autem in horto papilio sub cujus tegmine poterimus manentes colloqui. Vel, si placuerit vobis, ambulabimus navigia inspicientes.

Venite crebri!
Re: Grex Latinus Didacopolitanus
Posted: Sun Jul 08, 2018 12:19 am
by bedwere
Imago conventiculi hodierni
Unam imaginem ostendo vobis, amici, de conventiculo in Puncta Hospitalitatis. Ibi sub tegmine fici sedentes longe collocuti sumus cum Hieremia nostro nuper Juris Doctore facto. Eliotus autem certiores nos fecit de morbis incommodisque quae vesicam affligunt. Qui tamen a turba mulierum Indicam gymnasticam exercentium subito perturbatus est. Deinde, salutata Josephina uxore Hereimiae et quodammodo nostra, finem conventiculo dedimus.
Tres gladiatores madidi nates
Re: Grex Latinus Didacopolitanus
Posted: Tue Aug 14, 2018 9:37 pm
by bedwere
Nuntius conventiculi Augusti
Congregabimur, amici, die Saturni 25o Augusti (a.d. VIII Kal. Oct., more antiquorum), hora 13:00 (1 P.M.) in Agro Collis Aurati. Expectabo vero vos in area stativa hac:
Golden Hill Dr
San Diego, CA 92102
32.721486, -117.140001
Ibi poterimus Latine colloquentes sive ambulare sive in umbra sedere.
Venite omnes!
Re: Grex Latinus Didacopolitanus
Posted: Sun Aug 26, 2018 4:56 pm
by bedwere
Imagines conventiculi Augusti
Heri, a.d. VIII Kal. Sep., gladiatores tres convenerunt ad colloquendum in agro Collis Aurati. Ibi audivimus quid novi in vita nostra fieret. Hieremias enim nunc opus data in officina legali dum expectat exitum examinis. Ego autem aliquid narravi de itineribus aestivis. Multa vero et mira ab Elioto didicimus interrogato de Homero et de experientia sua in militia. Tandem, duabus horis praeteritis, valediximus.
Antrum
Quercetus
Nos tres
Re: Grex Latinus Didacopolitanus
Posted: Sat Sep 22, 2018 1:01 am
by bedwere
Nuntius conventiculi Septembris
Semel (vel bis) in anno licet convenire in campo Universitatis Californiae, ubi discipuli fortunati fruuntur Elioti nostri sapientia. Conveniemus igitur die Saturni, 29o Septembris, hora 13a (1 PM) ad bivium hoc:
Gilman Drive & Russell Drive, La Jolla, CA 92093
32.8770617,-117.2340439
Utinam plurimi discipuli nobiscum adfuturi sint!
Re: Grex Latinus Didacopolitanus
Posted: Sat Sep 29, 2018 11:10 pm
by bedwere
Imago conventiculi hodierni
Hodie convenimus in campo Universitatis Californiae tres gladiatores. Non autem venit Josephina uxor Hieremiae propter morbum. Optamus ei salutem. Deinde ambulavimus primum ad bibliothecam. Illic inspeximus imagines ab illo doctore Suess pictas et mappam mundi. Postea vagati sumus usque ad aream stativam novam, quae Elioto valde placuit. Imago vero nostra facta est ante ostium areae stativae. Collocuti autem placide sumus et de re politica. De qua tamen placet nunc silere.
Re: Grex Latinus Didacopolitanus
Posted: Tue Oct 30, 2018 2:46 pm
by bedwere
Nuntius Conventiculi Novembris sive de Seneca
Conveniemus, carissimi, die Saturni 3o Novembris, hora 13:00 (1 P.M.) in agro Doyliano:
8175 Regents Rd, San Diego, CA 92122
Ibi per Elioti doctrinam multa discemus de Seneca et de tragoedia ejus Medea.
Lucius Annaeus Seneca
Venite crebri et male calceati!
Re: Grex Latinus Didacopolitanus
Posted: Sat Nov 03, 2018 11:03 pm
by bedwere
Imago de conventiculo hodierno
Ecce nos tres gladiatores de tragoedia Senecae Medea colloquentes. Re vera mirati sumus artem illius poetae qui tam eleganter et erudite animum humanum descripsit. Propositum autem est nobis conventiculum de Martiale medio vere facere.
Re: Grex Latinus Didacopolitanus
Posted: Thu Jan 10, 2019 6:32 pm
by bedwere
Nuntius conventiculi Januarii
Tandem conveniemus, amici, die Saturni 19o Januarii, hora 13:00 (1 P.M.) in area stativa hac, in insula Vacatione:
1600 Vacation Rd
San Diego, CA 92109
Ibi poterimus ambulare vel sub tegmine sedere ut commode Latine colloquemur. Venite crebri!
Re: Grex Latinus Didacopolitanus
Posted: Sun Jan 20, 2019 12:14 am
by bedwere
Re: Grex Latinus Didacopolitanus
Posted: Thu Feb 07, 2019 11:48 pm
by bedwere
Nuntius conventiculi Februarii
Congregabimur, amici, die Saturni 16o Februarii (a.d. XIV Kal. Mar.), hora 13:00 (1a P.M.) in area stativa hac:
2351-2401 Bacon St, San Diego, CA 92107
Deinde, ut solemus, ambulabimus Latine colloquentes.
Venite crebri!
Re: Grex Latinus Didacopolitanus
Posted: Sun Feb 17, 2019 12:39 am
by bedwere
Re: Grex Latinus Didacopolitanus
Posted: Sun Mar 17, 2019 1:06 am
by bedwere
Nuntius conventiculi Martii
Salvete, amici! Spero vos non ambulantes ad senatum superfuisse Idus Martias. Conveniemus autem die Saturni 23o Martii (a.d. X Kal. Apr.), hora 13:00 (1 PM) in area stativa hac:
2221 Morley Field Dr, San Diego, CA 92104
Deinde ambulabimus per partem orientalem Horti Balboici. Venite crebri!
Re: Grex Latinus Didacopolitanus
Posted: Sun Mar 24, 2019 2:46 am
by bedwere
Imagines conventiculi Martii
Hodie, a.d. X Kal. Apr., convenimus tres gladiatores in parte orientali Horti Balboici. Adfuerunt enim mecum Judiciola Eliotusque. Proh dolor, Hieremias noster tum oblitus, cum aegrotans non pervenit. Convalescas, amice! In horto autem vidimus puellas basipila ludentes, sagittarios, teniludios.
Eliotus et Judiciola spectant saggitarios
Tandem invenimus tabernaculum Indicum, ante quod altera imago facta est, cum Eliotus introire non potuisset.
Ante tabernaculum Indianum
Proximo mense conveniemus in campo Universitatis Californiae, ubi legemus opus Latinum quoddam a doctoribus eligendum.
Re: Grex Latinus Didacopolitanus
Posted: Fri Apr 12, 2019 12:56 am
by bedwere
Nuntius conventiculi Aprilis
Hoc mense conveniemus, o gladiatores, in campo Universitatis Californiae, ubi Eliotus et
Curtena (sive Judiciola, vulgo Kourtney) docent linguam Latinam. Utinam plurimi discipuli eorum adsint! Legentes enim textum Latinum de ipso Latine colloquemur. Quem autem textum eligemus? Venite ut sciatis ad aream stativam Gilmaniensem (vulgo Gilman Parking Structure), die Saturni, 27o Aprilis, (a.d. V Kal. Mai), hora 13a (sive 1 P.M.).
3100 Gilman Dr, La Jolla, CA 92037
ATTENDITE!
Propter diem festivum dei solaris mutatus est locus conventiculi. Conveniemus igitur in agro Doyliano:
8175 Regents Rd, San Diego, CA 92122
Re: Grex Latinus Didacopolitanus
Posted: Sun Apr 28, 2019 12:04 am
by bedwere
Imagines de conventiculo hodierno
Hodie factum est conventiculum gladiatorum non in campo Universitatis Californiae, ubi cultores dei solaris celebrabant, sed in horto prope campum ipsum. Tamen discipuli maluerunt ritui adesse quam nobis se jungere. Ideo, Hieremia Mexicanum iter faciente (cui grati sumus ob nuntium), Eliotus et Curtena tertius ego collocuti sumus de optimo docendi Latinam modo.
Ne autem credideritis doctoribus nostris tantum mentem sanam esse: quibus vero et corpus sanum est!
Conabimur autem convenire in campo Universitatis Californiae mense Maio.
Re: Grex Latinus Didacopolitanus
Posted: Wed May 15, 2019 1:02 am
by bedwere
Nuntius conventiculi de Comenio
Joannes Amos Comenius (1592-1670)
Mense praeterito, amici, propter diem festum dei solaris in campo Universitatis Californiae celebratum, non potuimus illic convenire. Attamen indefessi et imperturbati revertemur ad aream stativam Gilmaniensem (vulgo Gilman Parking Structure), die Saturni, 18o Maii, (a.d. XV Kal. Jun.), hora 13a (sive 1 P.M.). Utinam Eliotus et Curtena cum discipulis suis adsint! Paravi enim brevem textum ex opere facillimo a Joanne Amos Comenio conscripto, cui titulus
Orbis sensualium pictus.
3100 Gilman Dr, La Jolla, CA 92037
Re: Grex Latinus Didacopolitanus
Posted: Sat May 18, 2019 11:26 pm
by bedwere
Imago de conventiculo hodierno
Hodie convenimus in campo Universitatis Californiae, ubi, spes ultima dea, discipulos linguae Latinae nobiscum collocuturos sperabamus invenire. Mecum enim habebam facillimum textum ex opere cui titulus Orbis sensualium pictus a Joanne Comenio. Tamen, absentibus discipulis, nos gladiatores, Eliotus, Curtena/Judiciola, Hieremias, quartus ego, post breve in caupona colloquium statuimus ad Elioti officinam iter facere ad
Historiam Apollonii regis Tyri legendam. Suadebat enim Eliotus, qui oblitus erat, neque licet dubitare, de argumento istius operis. Deinde horrentes ac ridentes lectione fructi sumus usque ad finem jucundi conventiculi.
Hieremias serius, ego ridens, Curtena verecunda, Eliotus scurrilis
Re: Grex Latinus Didacopolitanus
Posted: Wed Jul 17, 2019 9:42 pm
by bedwere
Nuntius conventiculi Julii
Die Saturni 27o Julii, hora 13:00 (1 P.M.) conveniemus in Convalle Noctuarum (vulgo Tecolote Canyon) in area stativa hac:
5180 Tecolote Rd, San Diego, CA 92110
Deinde procedemus per semitam Latine colloquentes. Venite ergo, amici, apte calceati ad ambulandum.
Ob luctum hoc mense conventiculum non fit.

Eliotus Wirshbo (MCMXLVIII - MMXIX)
Magnum virum amisimus, amici, sine cujus studio pusillus grex noster abhinc decem annos non incepisset. Praetereuntibus autem annis conventiculisque, fructi sumus humili illius sapientia, hilari ejusdem facetia. Ubi enim vigebat dicacitas, ibi aderat paternitas. Imagines vero machinula photographica -- quam recte timebat ne animam suam eriperet -- pictae indolem ejus miram ostendunt. Gratias quidem tibi habemus, Eliote, ob jucundas tecum horas, desiderabimus autem praesentiam tuam donec, Deo volente, omnes iterum congregati erimus. Sit tibi terra levis!
Re: Grex Latinus Didacopolitanus
Posted: Thu Aug 08, 2019 9:40 pm
by bedwere
Nuntius conventiculi Augusti
Si valetis, bene est, amici. Conveniemus ad aream stativam Gilmaniensem (vulgo Gilman Parking Structure), in campo Universitatis Californiae, die Saturni, 17o Augusti, (a.d. XVI Kal. Sep.), hora 13a (sive 1 P.M.). Si discipuli adfuerint, legemus nonnulla a Cornelio Nepote et ab humanista Jacobo Pontano, quae mecum pro vobis impressa habebo. Si autem non, lectionem
Historiae Apollonii regis Tyri pergemus.
3100 Gilman Dr, La Jolla, CA 92037
Re: Grex Latinus Didacopolitanus
Posted: Sat Aug 17, 2019 11:22 pm
by bedwere
Nulla Imago!
Me piget, o amici, quia oblitus sum pingere imagines de conventiculo hodierno. Convenimus enim in campo Universitatis Californiae, ubi Judiciola-Cortena benignissime nos suscepit. Adfuerant etiam Hieremias noster et, mirabile visu, Jacoba, quae diutius a conventiculis se abstinuerat. Iterum autem Historiam Apollonii Regis Tyri incepimus et, Deo favente, perveniemus ad finem. Post enim initium obscenum, textus fit lepidus. Vero nunc intelligimus qua de causa librum Elioto placuisse. Mense autem Septembri decimum anniversarium Gregis Latini Didacopolatini recurrit. Ideo paravi tunicam sive camisiam brevem. Quam donabo gladiatoribus ad proximum conventiculum adfuturis qui de magnitudine desiderata certiorem me fecerint. Nunc autem vos titillo:

Re: Grex Latinus Didacopolitanus
Posted: Wed Sep 11, 2019 12:33 am
by bedwere
Nuntius conventiculi Septembris
Conveniemus, amici, die Saturni 21o Septembris (die Autumni primo!), hora 13:00 (1 PM) in area stativa hac in honorem Judiciolae nostrae appellata:
8820 Judicial Dr San Diego, CA 92122
Deinde,
tuniculis gratis datis, pergemus lectionem historiae Apollonii regis Tyris.
Re: Grex Latinus Didacopolitanus
Posted: Sat Sep 21, 2019 11:27 pm
by bedwere
Imagines conventiculi Septembris
Hodie convenimus in horto circa bibliothecam quandam ubi perreximus legentes Historiam Apollonii. Ante vero lectionem tuniculae ad decimum anniversarium celebrandum sodalibus adstantibus distributae sunt. Repente autem aqua aspergebamur. Nam machinae irrigationi deputatae coeperant munere suo fungi. Tamen, fortes, indefessi, impavidi gladiatores, alia mensa electa, usque ad finem conventiculum manserunt.
Re: Grex Latinus Didacopolitanus
Posted: Sat Oct 26, 2019 12:38 am
by bedwere
Nuntius conventiculi Novembris
Spero vos valere, amici. Cum Judiciola Curtena nostra in certamine crastino occupata sit, cui vero omnia fausta optamus, conveniemus die Saturni 2o Novembris, hora 13:00 (1 PM) ante bibliothecam Iliceti (vulgo, Encinitas). Debeo enim mane in oppido illo ministrare,
540 Cornish Dr
Encinitas, CA 92024
Deinde sive illic, sive in horto propinquo, pergemus legentes Historiam Apollonii. Venite crebri!
Re: Grex Latinus Didacopolitanus
Posted: Sat Nov 02, 2019 11:53 pm
by bedwere
Conventiculum Iliceti
Hodie convenimus ad Historiam Apollonii legendam
Iliceti (vulgo, Encinitas) in horto apud bibliothecam. Nam olim erat illic nemus quoddam hujusmodi arborum. Lectio vero nos delectavit, pueros autem frui ea non decet. Gratulamur denique Judiciolae, quae die Saturni praeterito arduum certamen salva cuccurrit, Hieremiaeque, qui jurejurando dato factus est veri nominis jurisconsultus.
Ad futurum conventiculum!
Gladiatores Historiam Apollonii legentes
Judiciola Cortena, Hieremias, ilex (quercus? idem mihi!)
Re: Grex Latinus Didacopolitanus
Posted: Wed Dec 04, 2019 12:07 am
by bedwere
Nuntius conventiculi Decembris
Auditis sodalibus, conveniemus die Saturni
7o hujus mensis (a.d. VII Id. Dec.), hora
13:00 (1 PM) in Agro Lusorio Praedii Montis Carmeli (vulgo, Carmel Mountain Ranch Community Center):
10152 Rancho Carmel Dr, San Diego, CA 92128
Ibi legemus Historiam Apollonii usque ad finem ejus.
Uxor Apollonii, quae mortua videtur, in capsa posita, in mari relinquitur
Adeste, gladiatores!
Re: Grex Latinus Didacopolitanus
Posted: Sat Dec 07, 2019 11:44 pm
by bedwere
De conventiculo hodierno
Hodie tempore pomeridiano convenimus in Agrum Lusorium Praedii Montis Carmeli ut novissimum hujus anni conventiculum fieret. Rorante caelo, in atrio aedificii consedimus ad legendam Historiam Apollonii Tyrii. Tandem ad operis illius finem pervenimus! Futuro enim anno legemus aliquid novi a Judiciola Cortena electum. Quae vero tam benigna fuit ut mihi Hieremiaeque bellaria donaverit.
Opto vobis felicem Diem Natalem et prosperum novum annum in Latinitate et amicitia!
Re: Grex Latinus Didacopolitanus
Posted: Tue Jan 07, 2020 10:25 pm
by bedwere
Nuntius conventiculi Januarii
Conveniemus ad primum hujus anni conventiculum die Saturni 11o Januarii (a.d. III Id. Jan.), hora 13a (1 P.M.) in area stativa hac:
Lot P502
La Jolla, CA 92093
32.8836621,-117.2349512
Nam prope eam aream invenitur campus follis volatilis cum sellis mensisque.
Campus follis volatilis
Ibi incipiemus legere
Cornelium Nepotem. Venite crebri socios ferentes!
Hieremia nostro aegrotante, non convenimus. Ad proximum conventiculum!
Re: Grex Latinus Didacopolitanus
Posted: Tue Jan 28, 2020 2:06 am
by bedwere
Conventiculum Kalendis Februariis
Guadentes quia Hieremias amicus convaluit, die Saturni, Kalendis Februariis, hora 13a (1 P.M.), conveniemus ad primum hujus anni conventiculum in area stativa hac:
Lot P502
La Jolla, CA 92093
32.8836621,-117.2349512
Nam prope eam aream exstitit campus follis volatilis cum sellis mensisque.
Campus follis volatilis
Ibi incipiemus legere Cornelium Nepotem,
cujus editiones aliquae hic inveniuntur. Venite crebri cum aliis amicis!
Re: Grex Latinus Didacopolitanus
Posted: Sun Feb 02, 2020 12:35 am
by bedwere
Imagines de conventiculo hodierno
Hodie in campo Universitatis Californiae convenimus ut lectionem operis a Cornelio Nepote scripti inciperemus. Libentissime accepimus in gregem nostrum duos homines novos, scilicet Leonem et Johannem, qui veri nominis gladiatores facti sunt. Usque ad praefationis finem pervenimus legentes, nonnullis de antiquorum moribus facetiis dictis. In proximum!
Hieremias sellā occultatur
Pars optima mea
Re: Grex Latinus Didacopolitanus
Posted: Tue Mar 03, 2020 10:15 pm
by bedwere
Nuntius conventiculi Martii
Ludus Episcopi,
Conveniemus die Saturni, 14 Martii (pridie Idus Martias!), hora 13a (1 P.M.) in Ludo Episcopi:
7607 La Jolla Blvd, La Jolla, CA 92037
Ibi enim magistri Johannes Leoque Latinam docent. Magno autem cum guadio expectamus amicum nostrum Lucium, qui post aliquot annos iterum nobiscum erit. Venite crebri ad opus Cornelii Nepotis legendum!
Re: Grex Latinus Didacopolitanus
Posted: Sun Mar 15, 2020 3:53 am
by bedwere
Conventiculum cum Lūciō
Hodiē, multōs post annōs, iterum Lūcius nōbīscum ad conventiculum adfuit. Ideō, Nepōte relictō, dē variīs rēbus collocūtī sumus: nempe dē Āpulēiō, cujus opus Lūcius mōre Ørbergiano illūstrābit, dē linguā Latīnā docendā, dē prōnūntiātiōne ejus, dē vītā nostrā temporibus istīs. Optāmus Lūciō in Pennsylvāniam prōcēdentī omnia fausta. Utinam quam prīmum Didacōpolin redeat! In proximum conventiculum!
Re: Grex Latinus Didacopolitanus
Posted: Sun Apr 12, 2020 6:56 pm
by bedwere
Dē conventiculō hodiernō
Hodiē breviter collocūtī sumus per locūtōrium cui nōmen Zoom. Nunc enim nōn licet nōbīs convenīre ut solēbāmus. Tamen amīcitia per linguam Latīnam cōnstitūta neque morbō neque carcere domesticō dēficit. Utinam autem mēnsē Majō iterum in locō amoenō congregātūrī sīmus!
Re: Grex Latinus Didacopolitanus
Posted: Sat May 16, 2020 9:37 pm
by bedwere
Dē conventiculō Māiō
Hodiē, congregātiōnibus adhūc prohibitīs, gladiātōrēs quattuor convēnērunt in locūtōrium Zoom, nempe Jūdiciola, Jōhannēs, Lūcius, Robertus. Deinde dē variīs rēbus cōnfābulātī sumus ad vītam nostram pertinentibus et dē linguā Latīnā (ligāmen ad grammaticam Latīnam Latīnē scrīptam). Tandem ā Jūdiciolā prōpositum est ut iterum faciem ad faciem proximō mēnsē conventūrī sīmus! Fīat, Fīat!
Re: Grex Latinus Didacopolitanus
Posted: Tue Sep 01, 2020 5:00 am
by bedwere
Nūntius conventiculī Septembris
Amīcī, conveniēmus ad Latīnē loquendum diē Sāturnī 5ō Septembris, hōrā 13:00 (sīve 1 P.M.), apud Lacum Mīrāmărīnum (vulgō, Miramar Lake). Ubi sagitta in chartā geōgraphicā picta est, ibi vōs in āreā statīvā expectābimus. Venīte crēbrī ut Sōle salūtiferō, amīcitiā, linguā Latīnā simul fruāmur!
10710 Scripps Lake Dr, San Diego, CA 92131
32.9139308,-117.0993356
Re: Grex Latinus Didacopolitanus
Posted: Sat Sep 05, 2020 11:29 pm
by bedwere
Dē conventiculō hodiernō
Hodiē Nōnīs Septembribus, trēs gladiātōrēs ad Latīnē loquendum congregātī, circum īvimus Lacum Mīrāmarīnum. Magnō cum gaudiō vīdimus vultūs aliōrum nōn per māchinam sed tantum oculīs. Dum circā lacum ambulāmus, dē temporibus istīs vītāque nostrā locūtī sumus. Tandem, circuitū perfectō, Jōhannēs tunicam gladiātōriam accēpit. Caelō favente, conventiculum futūrum erit in Parva Ītalia.
https://1.bp.blogspot.com/-ZF_58Try1QM/ ... MG6450.JPG
Re: Grex Latinus Didacopolitanus
Posted: Sat Sep 05, 2020 11:29 pm
by bedwere
Dē conventiculō hodiernō
Hodiē Nōnīs Septembribus, trēs gladiātōrēs ad Latīnē loquendum congregātī, circum īvimus Lacum Mīrāmarīnum. Magnō cum gaudiō vīdimus vultūs aliōrum nōn per māchinam sed tantum oculīs. Dum circā lacum ambulāmus, dē temporibus istīs vītāque nostrā locūtī sumus. Tandem, circuitū perfectō, Jōhannēs tunicam gladiātōriam accēpit. Caelō favente, conventiculum futūrum erit in Parvā Ītaliā.
Re: Grex Latinus Didacopolitanus
Posted: Tue Oct 06, 2020 3:29 am
by bedwere
Nūntius Conventiculī Octōbris.
Amīcī cārissimī, conveniēmus diē Sāturnī, 24ō Octōbris, hōrā 15ā (3 PM), in Agrō Amīcōrum (vulgō, Amici Park), in Pusillā Ītaliā (cf.
Cic. Att. 5.2.2) ut lepidē Latīnē colloquāmur. Deinde mīrābilia illīus regiōnis explōrābimus! Venīte igitur crēbrī beneque calceātī!
State St & W Date St San Diego, CA 92101
Re: Grex Latinus Didacopolitanus
Posted: Mon Oct 26, 2020 3:09 pm
by bedwere
Conventiculum in Pusillā Ītaliā
Hodiē convenīmus trēs gladiātōrēs in Pusillā Ītaliā. Ibi paulum ambulantēs collocūtī sumus dē rēbus nostrīs. Saltem dīcam nūntium lepidum ūnum, quod Jūdiciolæ est fēlēs nōmine Jōannēs! Jōhannēs autem noster amat cannullās Ītalicās, quae fīlia suā cāseō implet. Ideō emendae eī fuērunt. Reversī tandem ad Agrum Amīcōrum valedīximus. Ad proximum conventiculum!
Valēte!