Decima Musa

Enter the Agora to try to communicate with others in Latin and Ancient Greek.
Post Reply
User avatar
Ivansalgadogarcia
Textkit Neophyte
Posts: 52
Joined: Fri Nov 18, 2005 1:55 am
Location: Mexico City
Contact:

Decima Musa

Post by Ivansalgadogarcia » Thu Mar 12, 2009 9:02 am

Ante paucos menses inveni hoc poema Sororis Iohannae a Cruce (Sor Juana Inés de la Cruz), quod scriptum est hispanice et latine simul. Fortasse vobis placebit.

Divina Maria, rubicunda aurora,
Matutina lux, purissima rosa,
Luna quae diversas illustrando zonas,
Peregrina luces, eclipses ignoras.

Angelica scala, arca prodigiosa,
Pacifica oliva, palma victoriosa.
Alta mente culta, castissima Flora,
Pensiles foecundas, candida Pomona.

Tu quae, coronando conscientias devotas,
Domas arrogantes, debiles confortas.
Dominando excelsa, imperando sola,
Felices exaltas mentes quae te adorant.

Tu sustentas, pia, gentes quae te implorant,
Dispensando gratias, ostentando glorias.
Triumphando de culpa, tremenda Belona,
Perfidas cervices dura mente domas.

Talamos empyreos ornas deliciosa,
Amando inocentes, discordes conformas.
Tristes te invocamus: concede gloriosa,
Gratias quae te illustrant dotes quae te adornant.

[Chorus]
Vive, triumpha tranquilla, quando te adorant
Seraphines cantando perpetuas glorias.
nam ista corruptela servi si non modo impunita fuerit, sed etiam a tanta auctoritate approbata, nulli parietes nostram salutem, nullae leges, aulla iura custodient. (Cic. Deiot. 30)

User avatar
thesaurus
Textkit Zealot
Posts: 1012
Joined: Mon Oct 02, 2006 9:44 pm

Re: Decima Musa

Post by thesaurus » Mon Mar 16, 2009 2:23 pm

Certo hoc carmen mihi valde placet atque tibi gratias ago ita nobis referenti. Qua tibi accidit hoc invenisse? Numquam prius huius nomen sororis Iohannae audivi sed paululum super eam apud Vicipaediam legi ac me paenitet tam paulum scire de rebus litterisque Hispanicis. Fortasse alicui interest hanc Vicipediae paginam scrutari quae Latine bona scripsi mihi videtur: http://la.wikipedia.org/wiki/Soror_Ioanna_Agnes_a_Cruce
Illic etiam lego Sororem Iohannam 'ultimam fuisse inter linguae Hispanicae Aurei Saeculi scriptores magnos,' itaque magis de "Aureo Saeculo Linguae Hispanicae" nunc scire mihi oportet.
Horae quidem cedunt et dies et menses et anni, nec praeteritum tempus umquam revertitur nec quid sequatur sciri potest. Quod cuique temporis ad vivendum datur, eo debet esse contentus. --Cicero, De Senectute

Post Reply