What's the weather today? (Latine)

Enter the Agora to try to communicate with others in Latin and Ancient Greek.
Post Reply
User avatar
bedwere
Global Moderator
Posts: 3363
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California
Contact:

Re: What's the weather today? (Latine)

Post by bedwere » Sun Jan 17, 2016 1:33 am

Ave, eximie Viviparide! Utinam et tu ad conventiculum adfuisses! Nonnullae nubes fluctuabant in caelo, tepidus autem erat aer, quia alternatim splenderet sol.

User avatar
Viviparidus
Textkit Enthusiast
Posts: 429
Joined: Sun May 10, 2015 2:45 am
Location: Japan
Contact:

Re: What's the weather today? (Latine)

Post by Viviparidus » Sun Jan 17, 2016 10:21 am

Eia, insignis amice mi bedwere, laetus sum audiens vos gladiatores fortes diem optimum egisse! Ille locus quidem amoenissimus videtur fonsque vero pulcher! Utinam et ego eo adfuissem....... Mane, si hodie tecum fuissem....

Viviparidus: Salve!
bedwere: Salve!
Viviparidus: :D
Viviparidus: :D
Viviparidus: :D
Viviparidus: :D
bedwere: Quid mali?

Oiei, Latine loqui non possum! Primum id discere debeo.

Hic hodie a mane nubiosum erat et iam tandem pluere incepit. Credere non possum me haec dicere, sed gaudeo quod imber beneficialis harbis arboribus denique advenit!

User avatar
bedwere
Global Moderator
Posts: 3363
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California
Contact:

Re: What's the weather today? (Latine)

Post by bedwere » Mon Jan 18, 2016 12:42 am

Ave, mi carissime. Hodie sol splendebat fere totam diem, etsi summa mane obscurabatur.
Mihi autem videris tam ingeniosus ut rapide disciturus sis Latine loqui. Rem tene, verba sequentur, dixit Cato Major. :D Nolo vero tibi molestum vel importunum esse, sed si aliquando tempus ac desiderium tibi fuerit, possumus legere opus Latinum et de eo loqui per Skype. Verbi gratia, Ciceronis Epistulae ad Familiaris . Me judice, colloquium dimidiae horae sat est.

User avatar
Viviparidus
Textkit Enthusiast
Posts: 429
Joined: Sun May 10, 2015 2:45 am
Location: Japan
Contact:

Re: What's the weather today? (Latine)

Post by Viviparidus » Mon Jan 18, 2016 3:27 am

Tibi vero gratias ago pro proposito benigno tuo, tamen cui nimis pudens sum! :oops: Candidule, me pudet podoris injusti mei sed quem vincere non possum. Ignosce amabo te, bedwere carissime, talis stultitiae meae.

Imber hesternus serum se in nivem mutavit et mane exsurgens per fenestram terram tectasque lana candida totaliter operiri inveni. Quamquam nix mihi adulto laborem modo ferat, etiam nequeo contineri quin pulchrum mundum album amem.

User avatar
bedwere
Global Moderator
Posts: 3363
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California
Contact:

Re: What's the weather today? (Latine)

Post by bedwere » Tue Jan 19, 2016 12:51 am

Nequaquam, amicissime mi, petasum meum imponam :wink: neque insistam, nisi tu aliquando consilium tua sponte mutaveris.

Hodie autem debilis sol a nubibus obscuratus est.

User avatar
Viviparidus
Textkit Enthusiast
Posts: 429
Joined: Sun May 10, 2015 2:45 am
Location: Japan
Contact:

Re: What's the weather today? (Latine)

Post by Viviparidus » Tue Jan 19, 2016 4:56 am

Sescentas gratias ob verba tua complexus humani, bedwere amice magni animi.

Hodie rursus sudum est, sed ventus impetuose perflat. Opera solis multum caldius, sed omni nive iam amissa, frigorem hesternum aliquantum desidero.

User avatar
bedwere
Global Moderator
Posts: 3363
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California
Contact:

Re: What's the weather today? (Latine)

Post by bedwere » Tue Jan 19, 2016 11:53 pm

Hic autem heri nocte pluebat, mi Viviparide. Domum revertens, vitavi autoraedas viam meam prohibentes! :shock: Mane autem sudum factum est. Tamen iterum nebulae adsunt in caelo. Quapropter pluviam expectamus.

User avatar
Viviparidus
Textkit Enthusiast
Posts: 429
Joined: Sun May 10, 2015 2:45 am
Location: Japan
Contact:

Re: What's the weather today? (Latine)

Post by Viviparidus » Wed Jan 20, 2016 10:20 am

Dum imber beneficialis locum tuum curat, care bedwere, hic siccum esse tenet. Quid ob rem ita extremum, nix vel persiccum, nec medium utrumque eorum habere non possum?

Boreas ferox qui nocte somnum meum disturbabat denique vallem meam reliquit ubi hodie purum quietumque erat, quod mihi somno carenti somnum ferebat. Itaque paene negotium dabam in noctambulismo.

User avatar
bedwere
Global Moderator
Posts: 3363
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California
Contact:

Re: What's the weather today? (Latine)

Post by bedwere » Thu Jan 21, 2016 2:20 am

Nescio pro certo, egregie amice. Fortasse fit ne rebus transitoriis adhaereamus? Gaudeo autem quod gratiorem diem habuisti. Et hic vero caelum fere serenum hodie fuit.

User avatar
Viviparidus
Textkit Enthusiast
Posts: 429
Joined: Sun May 10, 2015 2:45 am
Location: Japan
Contact:

Re: What's the weather today? (Latine)

Post by Viviparidus » Thu Jan 21, 2016 9:42 am

Amen, sapientissime amice mi o bedwere, omnia vero vertuntur. Candidam nivem amo sed si ea perenne remaneat, eius me taedeat.

Hodie ita frigidum mane lacus meus glacie opertum est. Post meridianum operculum album omnino licuisse vidi, sed ranas curo, quia ova eius perdent si glaciata.

Post Reply