What's the weather today? (Latine)

Enter the Agora to try to communicate with others in Latin and Ancient Greek.
Post Reply
User avatar
Viviparidus
Textkit Enthusiast
Posts: 429
Joined: Sun May 10, 2015 2:45 am
Location: Japan
Contact:

Re: What's the weather today? (Latine)

Post by Viviparidus » Sun Dec 27, 2015 9:51 am

Euax, bedwere dulcissime, gratias ob photographemata mecum communicata! aedes in flavo luce molli aedes ipsa mihi sicut in pictura media aetate picta videtur. omnia ita pulchra mitiaque, omnes benedicti beatique.

Gratias quoque pro verbis tuis gratificis. quamquam ego quidem indignus sum artifex vocari quia modo Mangam pingo, sed coner ut quondam dignus sim.

Et hodie caelum serenum sine vento manet, quod hic rarum est. populus hoc tempore avide purgant foris intusque aedium ut domo munda annum novum agant. egone? domum amo quamvis immunda sit. ;)

User avatar
bedwere
Global Moderator
Posts: 3363
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California
Contact:

Re: What's the weather today? (Latine)

Post by bedwere » Sun Dec 27, 2015 9:27 pm

Idem ac heri hic, o nobilis Viviparide. Magna quidem domuum purgatio fit in Italia generatim ante festum Paschae. Cum autem parentes mei adsint, mater nunc purgat et ordinat domum meam, in me pigritia arguendo. Etsi enim per plurimos annos vir sum, semper puerulus illi. :D

User avatar
Viviparidus
Textkit Enthusiast
Posts: 429
Joined: Sun May 10, 2015 2:45 am
Location: Japan
Contact:

Re: What's the weather today? (Latine)

Post by Viviparidus » Mon Dec 28, 2015 12:37 pm

Ita vero, bedwere clare amice! interdum pater meus impraemeditate mihi "parve" vocat, cuius in turba me vehementer pudet. :oops:

Hodie rursus purum erat. itaque horto purgabam, ibi parvum florem amabilem cui nomen nescio.

User avatar
bedwere
Global Moderator
Posts: 3363
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California
Contact:

Re: What's the weather today? (Latine)

Post by bedwere » Mon Dec 28, 2015 6:41 pm

Mores quidem gentium differunt, amicissime mi, natura autem humana ubique eadem est! :D
Hodie vero nubes nonnullas video in caelo. Dicunt enim periti imbrem fore et post meridiem et in nocte.

User avatar
Viviparidus
Textkit Enthusiast
Posts: 429
Joined: Sun May 10, 2015 2:45 am
Location: Japan
Contact:

Re: What's the weather today? (Latine)

Post by Viviparidus » Tue Dec 29, 2015 10:16 am

Ita, ita, calissime bedwere! est fabula Iaponia de viro qui ad inferos descendit uxorem suam mortuam queaescens, sicut Orpheus Eurydichen. is feliciter eam ducens ascendit sed peridit cum imprudenter feminam dilectam respicit ante terrestem advenit, sicut Orpheus.

Hic sudum iterum remanebat tanquam mihi imperavisset sub divo laborare. sed negavi. :-p

User avatar
bedwere
Global Moderator
Posts: 3363
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California
Contact:

Re: What's the weather today? (Latine)

Post by bedwere » Tue Dec 29, 2015 7:42 pm

Sane miror, carissime! Quam pulchrae sunt fabulae, quae cordium intima revelant! Imber hinc recessit. Nunc itaque sudum est, frigidius autem quam heri. Mane enim videbam tecta ob pruinam alba.

User avatar
Viviparidus
Textkit Enthusiast
Posts: 429
Joined: Sun May 10, 2015 2:45 am
Location: Japan
Contact:

Re: What's the weather today? (Latine)

Post by Viviparidus » Wed Dec 30, 2015 9:41 am

Multae paroemiae Romanae quoque in antiqua Iaponia inveni possunt. ut "festina lente." certe homines sumus, tu, amice carissime, ego, isti et illi.

Sol clare lucebat sed nubiosum hodie. urbe ubicumque erat turba quia populus ad tabernam contendit cibum festum petens ut Kalendis Ianuariis et diebus secundis domo remaneant.

User avatar
bedwere
Global Moderator
Posts: 3363
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California
Contact:

Re: What's the weather today? (Latine)

Post by bedwere » Wed Dec 30, 2015 8:28 pm

Quod utinam omnes sentirent, dilecte amice, neque bella fierent! Hodie autem idem ac heri: frigidum enim est sed serenum. Cras vero autocinetum usque ad Montereyensem urbem ducam ad pulchra visitanda.

User avatar
Viviparidus
Textkit Enthusiast
Posts: 429
Joined: Sun May 10, 2015 2:45 am
Location: Japan
Contact:

Re: What's the weather today? (Latine)

Post by Viviparidus » Thu Dec 31, 2015 1:58 am

Probe narras, o bedwere prudentissime! ita similes sumus sed interdum ita dissimiles in aliqua re, deinde saepe totaliter obliviscimur quam radice similes simus.

Verbis tuis inspiratus fasciam comoedicam pinxi, quam tibi dedicem, amice mi.

Image


Die ultimuo huius anni ita frigidum sed caelum serenum est. omnes festo fruentes ita quietum. pax

emendata:
ante: inspirato / obliviscamur
post: inspiratus / obliviscimur

Iam dubito quoque "beatius eris" emendanta esse ut "beatior es." dixi "beatius" ut adverbium sed nonne id adjectivum falsum esse videtur?

User avatar
Viviparidus
Textkit Enthusiast
Posts: 429
Joined: Sun May 10, 2015 2:45 am
Location: Japan
Contact:

Re: What's the weather today? (Latine)

Post by Viviparidus » Fri Jan 01, 2016 12:10 am

Primo die anni novi hic purum est.

Annum novum laetum tibi exopto, dilecte amice mi!

Post Reply