Suntne feles bestiae?

Enter the Agora to try to communicate with others in Latin and Ancient Greek.
Post Reply
FlatAssembler
Textkit Neophyte
Posts: 84
Joined: Fri Aug 24, 2018 11:04 am
Contact:

Suntne feles bestiae?

Post by FlatAssembler » Sat Jan 18, 2020 6:47 pm

Quid homines in hac agora censent, num feles bestiae sint? Multi homines feles amant, et multi homines censent feles homines amare posse, sed ego censeo feles malas bestias esse. Nullus homo ita sitiens sanguinis est, quomodo cattus sit. Feles mures occidunt, etiam iis temporibus, in quibus non esurientes sint. Ego cogito feles, si eae maiores essent, etiam nos, homines, edere et occidere, eodem modo quo nunc eae mures occidant et edant. Magnae feles, leones et tigrides, eae possunt homines occidere et edere, et eae vere homines occidunt et edunt, si possunt. Cur parvae feles, quas multi homines amant, cur eae differentes essent?

Image

Glorfindel
Textkit Neophyte
Posts: 6
Joined: Mon May 20, 2019 2:14 pm

Re: Suntne feles bestiae?

Post by Glorfindel » Sat Jan 18, 2020 10:28 pm

Differentia fundamentalis inter feles nostras atque maiores earum consanguineos est quod feles parvae animalia domestica sint. Si feles magna animalia fuissent certe numquam domesticatae essent (similiter ut numquam leones tigridesque domesticati sunt). Bene dicis quod feles saepe mures occidint quamquam non ieiunae sunt. Sed canes, amicissimi hominibus, saepe idem faciunt nam assequuntur feles, gallinas et cetera animalia inferocia. Feles nostrae canesque rapaces sunt et venatio eorum natura insidet. Profecto natura illa ducuntur et natura non iudicanda est.

FlatAssembler
Textkit Neophyte
Posts: 84
Joined: Fri Aug 24, 2018 11:04 am
Contact:

Re: Suntne feles bestiae?

Post by FlatAssembler » Sun Jan 19, 2020 11:02 am

Glorfindel wrote:Bene dicis quod feles saepe mures occidint quamquam non ieiunae sunt. Sed canes, amicissimi hominibus, saepe idem faciunt nam assequuntur feles, gallinas et cetera animalia inferocia.
Ergo, tu concordas mecum quod, si homines canes et feles habeant, eae feles et canes probabiliter occidant innocentia animalia? Ergo, cur canes et feles debeant vivere? Annon cogitas mundum meliorem locum esse, si canes et feles non exsistant?

Glorfindel
Textkit Neophyte
Posts: 6
Joined: Mon May 20, 2019 2:14 pm

Re: Suntne feles bestiae?

Post by Glorfindel » Mon Jan 20, 2020 8:46 am

In canum feliumque natura cupido venationis insidet. Itaque cupido illa animalibus tum adiuvat cum libero modo vivunt; cum autem ab hominibus magnopere dependent tum cupido venationis inutilis fit - sed in natura permanet. Animadverte autem statum illum rem temporum recentium esse. Nuper etiam canum feliumque venari erat; feles mures capiebant et canes pericula deterrebat. Nunc autem canes felesque alium officium hominibus habent - delectare, comitare, convivere, artificia facere et cetera. Utraque bona sunt, unum modo autem naturale. Ergo canes felesque venantes hominibus non iudicandum est. Animalia ipsa natura venari debent, ab hominibus autem dependet ut venentur iuste an iniuste.

FlatAssembler
Textkit Neophyte
Posts: 84
Joined: Fri Aug 24, 2018 11:04 am
Contact:

Re: Suntne feles bestiae?

Post by FlatAssembler » Mon Jan 20, 2020 11:12 am

Glorfindel wrote:Utraque bona sunt, unum modo autem naturale. Ergo canes felesque venantes hominibus non iudicandum est.
An tu ergo cogitas, bacteria quae morbos faciunt, ea bacteria non occidi antibioticis debere, quia bacteria morbos facere naturale sit? Quod id, morbos facere et innocentes homines et innocentia animalia occidere, bacteriorum natura sit, et natura non iudicanda sit? Si cogitas bacteria, quae morbos faciunt et iis morbis occidunt innocentia animalia et homines, occidi debere, cur non cogites canes et feles, quae etiam multa innocentia animalia occidunt, occidi debere? Exsistentia bacteriorum tuberculosis, exampli gratia, malas consequentias facit, et ea bacteria ergo non debent vivere. Etiam exsistentia canum et felium malas consequentias habet.

Glorfindel
Textkit Neophyte
Posts: 6
Joined: Mon May 20, 2019 2:14 pm

Re: Suntne feles bestiae?

Post by Glorfindel » Tue Jan 21, 2020 9:55 pm

Iudicio morale causae et necessitas reactionis in eadem causae independentes res sunt. Omnia bacteriorum opera non iudicanda esse mihi videtur cum voluntatem ne quidem intelligentiam non habeant. Simili modo machinae, arbores, fulgures, labinae et ceterae res quae hominibus nocere possint non iudicandae nobis sunt; attamen oportet est pericula retinere. In ea causa iudicio morale non necessarius est cum huc non de poena dicamus.

Mala quae canes felesque faciunt plerumque non tam gravia sunt ut oportet sit eos interficere. Aut cum exempli gratia canis hominem mordet hic canis interficitur sed paene solum causa praeventionis; possesorem autem canis iudices condemnant causa moralis responsibilitatisque.
Etiamsi profecto animalia voluntatem aliquam habeant, ea non iudicanda sunt cum omnimodo ab ipsis possesoribus dependeant et minime de sua vita decideant.

FlatAssembler
Textkit Neophyte
Posts: 84
Joined: Fri Aug 24, 2018 11:04 am
Contact:

Re: Suntne feles bestiae?

Post by FlatAssembler » Wed Jan 22, 2020 4:49 pm

Glorfindel wrote:
Tue Jan 21, 2020 9:55 pm
Iudicio morale causae et necessitas reactionis in eadem causae independentes res sunt. Omnia bacteriorum opera non iudicanda esse mihi videtur cum voluntatem ne quidem intelligentiam non habeant. Simili modo machinae, arbores, fulgures, labinae et ceterae res quae hominibus nocere possint non iudicandae nobis sunt; attamen oportet est pericula retinere. In ea causa iudicio morale non necessarius est cum huc non de poena dicamus.

Mala quae canes felesque faciunt plerumque non tam gravia sunt ut oportet sit eos interficere. Aut cum exempli gratia canis hominem mordet hic canis interficitur sed paene solum causa praeventionis; possesorem autem canis iudices condemnant causa moralis responsibilitatisque.
Etiamsi profecto animalia voluntatem aliquam habeant, ea non iudicanda sunt cum omnimodo ab ipsis possesoribus dependeant et minime de sua vita decideant.
An tu ergo non credis in ethicam consequentiarum? Feles et canes, si vivunt, occidunt multos innocentes mures. Mortes multorum innocentium murium mala consequentia est. An tu credis canes et feles quodam modo plus importantes esse muribus? Cur?
Credisne ergo in ethicam deontologicam? An tibi iustitia plus importans est consequentiis? "Poena" verbum ex ethica deontologica est, non ex ethica consequentiarum.

Post Reply