De nominibus locorum Croatiae

Enter the Agora to try to communicate with others in Latin and Ancient Greek.
Post Reply
FlatAssembler
Textkit Neophyte
Posts: 8
Joined: Fri Aug 24, 2018 11:04 am

De nominibus locorum Croatiae

Post by FlatAssembler » Fri Aug 24, 2018 11:06 am

Quod censetis de mea interpretatione alternativa nominum locorum Croatiae?
http://flatassembler.000webhostapp.com/toponyms.html
Paucis verbis, populus Croatiae nunc lingua Sclavica loquitur. Sed, ego nomina locorum Croatiae non e lingua Sclavica venisse puto. Si ea nomina Sclavica sint, Croatae intellegant ea, et ii plurima locorum nomina non intellegunt. Ergo, ego plurima eorum nominum e lingua Illyrica venisse puto. Lingua Illyrica numquam scripta est, sed ego puto eam e nominibus eis restaurari posse. Nomina enim locorum a verbis talibus, qualia "fons", "silva", "mons", "aqua" et "fluere" sunt, veniunt. Aliquae res grammaticae Illyricae restaurari etiam possunt.
Si ea verba linguae Illyricae vere restauravi, aliquae verba Illyrica verbis Latinis similia essent. Exampli gratia, aqua lingua Illyrica "api" appellabatur, et silva lingua Illyrica "pis" appellabatur (simile Latino verbo "pinus").

(Longo tempore Latina non scripsi.)

FlatAssembler
Textkit Neophyte
Posts: 8
Joined: Fri Aug 24, 2018 11:04 am

Re: De nominibus locorum Croatiae

Post by FlatAssembler » Wed Aug 29, 2018 2:01 pm

Id, quod hic scripsi, intellegere potestisne?

User avatar
bedwere
Global Moderator
Posts: 3354
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California
Contact:

Re: De nominibus locorum Croatiae

Post by bedwere » Wed Aug 29, 2018 10:12 pm

Sane. Noli autem me ignarum rogare quid censeam! :D

FlatAssembler
Textkit Neophyte
Posts: 8
Joined: Fri Aug 24, 2018 11:04 am

Re: De nominibus locorum Croatiae

Post by FlatAssembler » Thu Aug 30, 2018 8:24 am

bedwere wrote:Sane. Noli autem me ignarum rogare quid censeam! :D
Et de quibus rebus censes te ignarum esse? Nonne scis civitates, quas Romani incolebant in Illyrico, ubi nunc Croatia sita est, nomina barbarica habuisse? Salona, Mursa, Pola, Sirmium, Iadera, Siscia, Issa… Numquamne rogatus es quod ea nomina significarent? Et forsan multa nomina locorum hodierna Croatica ab eadem lingua venit.

Quomodo id est ubi tu habitas? Habetis vosne etiam antiqua nomina locorum? Scisne quid ea significent?

User avatar
bedwere
Global Moderator
Posts: 3354
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California
Contact:

Re: De nominibus locorum Croatiae

Post by bedwere » Thu Aug 30, 2018 11:48 pm

Nescio scientiam linguarum. Nec umquam quidem de civitatibus Illyricis cogitavi, etsi Italus sum atque Ferrariensis. Nunc autem Didacopoli (sive Sancto Didaco) in California habito. Hic vero multa locorum nomina ex lingua Hispanica orta sunt. Quorum origo, Interrete examinata, saepe invenitur.

FlatAssembler
Textkit Neophyte
Posts: 8
Joined: Fri Aug 24, 2018 11:04 am

Re: De nominibus locorum Croatiae

Post by FlatAssembler » Fri Aug 31, 2018 6:04 pm

bedwere wrote:Nescio scientiam linguarum. Nec umquam quidem de civitatibus Illyricis cogitavi, etsi Italus sum atque Ferrariensis. Nunc autem Didacopoli (sive Sancto Didaco) in California habito. Hic vero multa locorum nomina ex lingua Hispanica orta sunt. Quorum origo, Interrete examinata, saepe invenitur.
Cur nomina locorum Californiae Hispanica essent? Nonne, antiquo tempore, linguis indigenis Americae homines ibi loquuntur? Annon "California", lingua una indigena Americae, altum montem significat?

Aetos
Textkit Member
Posts: 144
Joined: Sat May 19, 2018 6:04 pm

Re: De nominibus locorum Croatiae

Post by Aetos » Fri Aug 31, 2018 11:00 pm

nomen "California" a hispanis victoribus (conquistodores) creatum est. capit ex verbo "Califia" nomen. Califia mythica insula est, quae in fabula hispaniense de Garcia Ordonez de Montalvao describitur. appelluntur multi autem loci in America nominibus ex linguis indigenarum captis. civitas mea suum nomen "Massachusetts" de verbo "Messatossec" lingua algonquianse capit. illud nomen "magna colle" significat. excusa meum improbum latine scribendum!

User avatar
bedwere
Global Moderator
Posts: 3354
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California
Contact:

Re: De nominibus locorum Croatiae

Post by bedwere » Fri Aug 31, 2018 11:10 pm

Avete. Et in California nomina locorum e lingua indigena reperiuntur. Tamen nomina saepissime Hispanica sunt quia fratres Franciscani ex Hispania venerunt ad aborigines evangelizandos.

P.S.

Fortasse aliqui nesciunt librum hunc: Orbis latinus (1972)

FlatAssembler
Textkit Neophyte
Posts: 8
Joined: Fri Aug 24, 2018 11:04 am

Re: De nominibus locorum Croatiae

Post by FlatAssembler » Sat Sep 01, 2018 4:58 pm

Forsan plurima nomina locorum in California Hispanica sunt. Et forsan vere plurima nomina locorum Californiae e linguis indigenis Americae oriuntur, sed id nescimus, eo quod linguae eae non discuntur. Multi enim homines censent linguas indigenas Americae ita complicatas esse, ut eas disci non posse. Quid censetis?

Ceterum, Bedwere, si possum scire, cuius gratia tu Latinam discis? Video te non historiae gratia Latinam discere, quia de civitatibus in Illyrico, ubi pugnae magnae fuere, non scivisti.

FlatAssembler
Textkit Neophyte
Posts: 8
Joined: Fri Aug 24, 2018 11:04 am

Re: De nominibus locorum Croatiae

Post by FlatAssembler » Thu Sep 13, 2018 8:26 am

Scitne aliquis hic quiddam de linguis indigenis Americae?

FlatAssembler
Textkit Neophyte
Posts: 8
Joined: Fri Aug 24, 2018 11:04 am

Re: De nominibus locorum Croatiae

Post by FlatAssembler » Thu Nov 01, 2018 11:30 am

Sperabam hoc forum activius fuisse. Per Googlem, id forum activissimum de linguis antiquis totius Interneti fuisse simulavit.

Post Reply