Textkit Logo

De Pugna Innumerabilum Lacrimarum

This board is a composition workshop, like a writers' workshop: post your work with questions about style or vocabulary, comment on other people's work, post composition challenges on some topic or form, or just dazzle us with your inventive use of galliambics.

Moderator: annis

De Pugna Innumerabilum Lacrimarum

Postby petitor » Fri Jan 13, 2012 5:18 pm

Salvete omnes,

The following is an excerpt from a translation I’ve been working on of J.R.R. Toklien’s “Battle of Unnumbered Tears” (viz. chapter 20 of “The Silmarillion”, 2nd ed., specifically pages 190-192). I’d like to eventually publish the completed chapter on the Internet, but only after I’m confident of its accuracy and fluency. As such, comments and corrections are greatly appreciated.

One of the areas of difficulty has been the declension of people and place names. While some have been Latinized, like “Angbandium, Angbandii” (sc. Angband), others, especially people, have retained their nominative and are declined as 3rd declension nouns, e.g. “Fingon, Fingonis” (but “Hithlum, Hithluminis”). I’ve also kept the original Elven version of such names as “Barad Eithel” (Tower of the Well) and “Ered Wethrin” (The Mountains of Shadow) instead of their Latin equivalents, “Turris Fontis” and “Montes Umbrae”, respectively. In this, I’m merely following the source, which also rarely substitutes the English names, although I do feel that the originals, however awkward at times, add a certain sense of authenticity.

Also, I didn’t include the English source because, well, it’s just too long to retype, plus, given its length, I’m not sure copyright laws would allow me to do so, anyways. However, I hope the passage was translated well enough that it can be readily understood without the original text, which is actually one of the things I’m trying to determine here.

At the least, perhaps I could evoke renewed interest in Tolkien’s classic tale of the Silmarils, which has always entertained me, even after its third reading.

Vobis plurimas utque valeatis curate.

*****

Omnes tandem copias Alforum, Hominum, Nanorum quas poterat cum convocasset, statuit Maedros utrimque Angbandium ex oriente atque occidente invadere. designavit enim sese, cum ingens in Dorthonione ignis conluxisset belli incipiendi causa, vexillis ordinatis palam iter trans Anfauglithium facturum; deinde, ubi exercitus Morgothis respondentes in apertum, ut optavit, deduxisset, fore Fingoni necesse eius ex Hithluminis saltibus inferre; hoc modo, ut reges censuere, se totam potestatem Morgothis, sicut inter malleum incudinemque compressam, fracturos.

Itaque, ubi illa dies dicta advenit, Ortu Solstitii mane ab Aldarorum bucinis salutato, signa filiorum Feanoris oriente, occidente Fingonis, Imperatoris Noldororum, sublata. tum Fingon ex moenibus Eithelis Sirionis conspexit suum, qui conlocatus exercitus inter valles silvasque Eredis Wethrinis orientales, bene videbatur ab hostibus obscurus, validior aestimatus. namque illic omnes Noldori Hithluminis convenere, quibuscum coniunxerant se multi ex Falasia Aldari ac manus Gwindoris Nargothrondensis; nec deerat vis Hominum: quippe cornu dextra aderant Hurin fraterque Huor, magnae fortitudinis duces, ad quos exercitui Dorlominensi imperantes Haldir Brethiliensis, consanguineus eorum, venerat multis cum viris silvarum.

Exim Fingon versus ad Thangorodrium, quibus montibus atra tectis nube tunc fumam effundentibus visis, doctus iram Morgothis accensam, mox acceptum certamen agendum, anxius dubitabat animi. equidem, oculis alfiensibus procul orientem intuitus, sperens se pulverem a Maedrone dispersum trans Anfauglithium incedenti conspecturum, nesciebat vero proditione Uldoris, qui falso Morgothem adgredi monuerat, Maedronem profecturum fuisse impeditum.

Eo autem momento, clamorem subitum aere e meridie inter valles provehentem cum audierint, sustulere Alfi et Homines cum alacritate mirantes voces. nempe Turgon, frater Fingonis, praesidio Gondolinii remisso, haud accitus et improvisus ventus cum suo exercitu, decem milia armatorum, et loricis nitidis longisque gladiis atque hastis silvae similibus completo. igitur, bucina Turgonis procul audita, Fingon noniam dubitans animo suscitato suos exhortatus est: “dies ventus! ecce, gens Aldariensis patresque Hominum, dies ventus!” quibus dictis, audientes claram vocem apud colles resonantem sic responsum, “nox praeterit!”, exclamarunt.

Sed Morgoth, qui multum quorum ab hoste sint parata ac designata cognoverit, tempus dimicandi legit, fidensque perfidia servorum, quae impediendo Maedrone reges coniungendos inhiberet, manum grande visu (nam pars modo erat omnium quae munita) in Hithluminem misit. praeterea, quod adpetentes milites, ne armis se proderent, fusci sunt vestibus obtecti, nequiit prius accessus detegi quam multo trans harenas Anfauglithii pervenerunt.

Quo animadverso, incalescere tum animi Noldororum; cupere centurio hostes in campo adoriri, quam audaciam Hurin contra admonuit ut insidiam Morgothis caverent: semper quidem plus quam videri esse potentiam eius, destinata falsis patefacta. quamquam adhuc nihil de Maedrone accedenti relatum, increscenteque militum odio, ipse tamen hortatus eos venientem opperiri, potius obpugnandis collibus vires Orcium absumendas.

At Dux Morgothianus, qui exercitum occidentalem regebat, mandatus ut Fingonem quam primum e collibus maxime eliceret, Sirione flumine prorsus adtacto, citra flumen a moenibus castelli Eithelis Sirionis usque ostium Rivilis, Palude Serechis, primam aciem instruxit, stationibus Fingonianis hostium oculos contuentibus. nullo tamen responso ad pugnandum dato, Orces hostis, contumeliis imbecillis deficientibus, adversus tacita moenia collesque perniciem occultantes haesere. ergo Dux iste nuntios, qui ad propugnacula Baradis Eithelis provecti conloquium postularent, praemittit cum Gelmire, filio Guilinis, Nargothrondense nobili. quem cum illum, in Pugna Bragollach captum, atque ab hoste caecatum, produxissent, iactarunt praecones sese multos tales captivos tenere et, nisi ipsi festinatione eripiendos ipsorum curarent, se item omnem captivum, ubi ad carceres suos rediissent, confecturos. tunc, in conspectu Alforum, brachiis cruribusque denique capite praecissis, Gelmir humi relictus.

Infelice accidit ut Gwindor, frater Gelmiris, ibi in propugnaculo eo momento staret qui nunc ira in furorem incitatus cite ascendit equum, multis comitantibus confestim obpugnat nuntios, trucidat omnes, cuncta Nargothrondensum sequenti alto in acies incidit. hoc viso, omnes Noldori accensi, induitque Fingon galeam albam, sonat impetum, una e collibus repentino in hostes inruunt. tamquam ignis vero apud harundines Noldori depromunt fulgentes gladios, nec minus saeve rapideque adoriuntur ut paene designata Morgothis in errorem detrahantur: manus ea, quam Morgoth in occidentem miserat, nondum confirmata, obruta; vexilla Fingonis, trans Anfauglithium usque sub muros Angbandii perlata, sublata. semper in illo proelio Gwindor Alfique Nargothrondenses aciem praeire; ne tum quidem retineri posse qui, porta perfracta, in ipsis Angbandii gradibus custodes caedunt omnes; Morgoth alto subtus in solio trepidare, auscultans aditum pulsantes. atqui ibi, auxilio Fingonis prohibito, saepti, decepti, mox omnes praeter Gwindorem, quem vivum hostes cepere, occisi. etenim, robore exercitus Morgothis abscondito iamque occultis ianuis Thangorodrii emisso, undique Fingon magno casu a moenibus depulsus.

Illic quidem in campo Anfauglithii, quarto die ex initio belli, coepit Nirnaeth Arnoediad, nostra Innumerabilum Lacrimarum, cui vero nec carmina nec fabulae satis dolori patiendo. nam se recepit trans harenas Fingonianus exercitus, in cuius novissimo agmine Haldir, dux Haladinensum, una cum pleroque Brethiliensum, quorum nulli ad silvas revenere, interfectus est. deinde, inumbrante quinti diei vespere, Hithluminenses milites, cum essent adhuc procul Erede Wethrine ab Orcibus circumdati, diminuentibus ordinibus posterum in diem repugnantes certavere. ceterum mane sequenti iam desperantes iuvavit fortuna versa, cum cornua Turgonis audita sunt, robore succurrenti Gondolinii comitata. quem enim antea in meridiem ad Saltum Sirionis tuendum posuerat, plerisque caeco impetu retentis, eo Gondolinensum exercitum, armis telisque validum, et ferri fluentis sub sole nitentis instar, opem fratri inlatum iam Turgon propere duxit.
Last edited by petitor on Thu Jun 28, 2012 1:28 am, edited 2 times in total.
ignorantes latinam deo minore nati
petitor
Textkit Neophyte
 
Posts: 24
Joined: Thu Aug 07, 2008 10:16 am

Return to Composition Board

Who is online

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest