Num operam perdo ?

Enter the Agora to try to communicate with others in Latin and Ancient Greek.
Post Reply
Kynetus Valesius
Textkit Fan
Posts: 217
Joined: Sat Oct 08, 2005 1:34 pm
Location: Washington DC

Num operam perdo ?

Post by Kynetus Valesius »

Salvete amici

Millibus verbis vocibusque discitis adhuc puto me tyro rudis esse - ecquid oportuit me hac in sententia accusitivum usurpare? post plusquam decem lucubrationum annos - dicendum autem quoque nullo modo studebam continenter - mihi confitendum est me posse tantummodo claudice scribere legere loqui. Id inprimis doleo quod opera poetarum vix possum penetrare idque facio tantummodo nisus multis indicibus dolisque. Num obii hoc consilium (discendi scilicet linguam latinam) ut pollicem tererem paginas lexicorum volvendo? Nonnumquam pro dolor mihi videtur ut mihi necesse sit significationem ac formam cujusvis verbi disci ter quarterque antequam tandem resideant firmiter in memoria. Num operam perdo? Num tam stolidus sum ut lingua latina a me disci non possit? Nisi essem pertinacissumus discipulus iamdum haec vana studia relinquerem!

Aluarus
Textkit Neophyte
Posts: 20
Joined: Thu Aug 18, 2011 2:15 pm

Re: Num operam perdo ?

Post by Aluarus »

Aluărus Valesio salutem,

Verum fateor, poesin fere omni linguae esse rem difficillimam, quae non decet a principio legere. Nec puto te prave linguam latinam tot post annos (ut ais, X) didicisse. Linguae semper sunt interdum ingratae praecipue ad vocabularium discendum, nam res morphologicae sc. declinationes coniugationesque facilius memoria manent propter iterationes desinentiarum; vocabularium verum, semper differt mutatque nobis plures vires postulat ut id memoriter discamus.

Ut quidam excultus caledonius nomine Johannes Stuart Blackie scripsit, nullum librum ad linguas discendas sive in fundamentis scientiae discendae modo semel legi deberetur: multies, saepe, imo frequenter sunt primi libri quos legimus et ipsi legendi ut memoriae mandemus vocabularium. Etiam scribere sive sententias faciles stultasque sive graviora multum iuvat (librum quem angli nuncupant scrapbook utilem esse fateor) ut vocabularium melius tenere possimus. Num iam chartaceum seu quod anglice blog vocatur incepisti?

Vale.
“Captivæ Graeciæ lingua in paucorum Eruditorum memoria hodie vivit; laborandum est, ne omnino intereat linguarum pulcherrima” Balbinus, Verisimilia Humaniorum Disciplinarum, XII, 3.

“In omni disciplina infirma est artis præceptio sine summa adsiduitate exercitations” R. ad Herennium, III, 40.

Post Reply