Magno cum gaudio situm hunc inveni statimque constitui me ei adjungere.
Pauca de me. Sum vir mediae aetatis in civitatibus unitis americae vivens. Latinitati sum deditus conorque omne tempus ei dare. Recens filia mihi nata est ideoque minus tempus ad linguam latinam bene ediscendam nunc habeo. Nihilominus singulis noctibus aliquantum latine lego (uxore paululum increpanti).
Primum a Wheelock libro usus sum, deinde libris ab Orberg scriptis. Sunt, ut fortasse novistis, duo libri ab illo auctore: primus est "Familia Romana", alterus "Roma Aeterna". Illum jam absolvi, hunc -- paene. Partes alterius sunt admodum difficiles. Initio putavi stilum Livii esse difficilem, in praesenti -- Ciceronis. Omnium jucundum ad legendum censeo Eutropium. Utinam omnes auctores tam faciles essent!
Valete, omnes!
Salvete, omnes!
- lauragibbs
- Textkit Member
- Posts: 166
- Joined: Wed Aug 25, 2010 9:10 pm
- Contact:
Re: Salvete, omnes!
Mihi quoque placent fabulae faciles! Si fabulas aesopicas quaeras, ecce fabularum liber quem nuper edidi - PDF gratis: Mille Fabulae et Una: 1001 Aesop's Fables in Latin.
http://pdf.bestlatin.net
http://pdf.bestlatin.net
-
- Textkit Neophyte
- Posts: 45
- Joined: Thu Mar 10, 2011 2:36 pm
Re: Salvete, omnes!
Liber est optimus, eum jam detraxi nonnullasque fabulas legi. Magni laboris hic liber debuit esse. Aisne te ipsam(um) eum composuisse? Macte virtute! Cur autem apices verbis non imposuisti?