by thesaurus » Sun Jan 23, 2011 7:05 pm
Salve aveque et tu, Aurelii. Gratus nobis tuus adventus in forum nostrum.
Pelliculam quam adtulisti maximo cum gaudio vidi atque etiam emendatior eius viri verba scripsi in commentariola sub pelliculam posita. Ut mihi videbatur, versio prior quam aliquis ibi scripsit prava est.
Horae quidem cedunt et dies et menses et anni, nec praeteritum tempus umquam revertitur nec quid sequatur sciri potest. Quod cuique temporis ad vivendum datur, eo debet esse contentus. --Cicero, De Senectute