by furrykef » Sun Aug 01, 2010 1:51 am
Sex fēlēs nōbīs sunt. Quīnque intus vīvunt, ūna forīs vīvit. Putō autem sex esse nimium! Cum fēlēs dīligam, tamen necesse est cūrāre eōs, quod est labor.
Hī sunt fēlēs nostrī:
* George, fēlēs niger. Cūram amat. Maximē amat cūram mātris meae. Ōdit Poki.
* Loki, etiam "Poki" et "Pokibus" appellātur. Est fēlēs niger et albus -- et crassus! Est lascīvissimus ex omnibus et saepe rīdiculus. Exemplī grātiā, capillum nostrum saepe edere cōnātur. Cūr? Nēmō scit! Cum George eum ōderit, tamen Loki saepe eum persequitur. Modo vult esse amīcus eī!
* Luna, frāter Loki. Ōlim putābāmus eum esse fēminum! Luna nimium timet et saepe sē occultat.
* Blondie. Quidquid agis, semper maumat. Impossibile est eī placēre!
* Fuzzy, soror Blondie. Nōn saepe maumat, tacēre solet. Nōnnumquam abit cum eam accēdis.
* Mamakat, māter Blondie et Fuzzy. Ut Blondie, saepe maumat. Mamakat forīs vīvit quia fera erat. Difficile est eī persuādēre in casam inīre.
- Kef
Last edited by
furrykef on Wed Aug 04, 2010 1:21 am, edited 1 time in total.