Novum Membrum

Textkit is a learning community- introduce yourself here. Use the Open Board to introduce yourself, chat about off-topic issues and get to know each other.
Post Reply
Avitus
Textkit Neophyte
Posts: 11
Joined: Sun May 16, 2010 6:26 pm

Novum Membrum

Post by Avitus »

Avitus textkitariis optimis suís S·P·D

Ad vos scribo quia légi debere omnes novos subscriptores ad forum apertum litteras salutigerulas dare. Volebam tantum Thesauro respondere de Grege Latiné Loquentium, de quo rectissimé scripsit in foro Learning Latin. Ignoscite ergo si non amplius postea apud vos manebo, nam mihi non est tempus ut in mundo verser virtuali.

At si quid aliud addere licet, commendo omnibus Scholam Latinam Universalem, quam per Google invenire poteritis.

Curate ut valeatis omnes!

Post Reply